Flavus

E Vicipaedia
Varietates flavi coloris

Flavus est color spectralis, cuius undae longitudo praecipue inter 570 et 590 nm versatur. Flavi plus minusve instar esse videntur fulvus et luteus. Potius vero de colorum area agitur, nam usus hominum definitiones physicorum fugere videtur. Etsi lux in oculos intrans longitudine undae in virentem aut in rubentem vergat, tamen ut flavus (aut fulvus aut luteus) percipi solet. In coloribus inter se temperandis flavus inter colores primarios numeratur, cum temperatione subtractiva pigmenta in picturis faciendis et imprimendis inter se miscentur et temperantur.

Colores complementarii

De usu[recensere | fontem recensere]

Inter omnes constat difficile esse colores describere et inter varias linguas conferre, nam quamquam chroma sive prisma visuale idem omnibus est, cuique populo sui sunt mores quibus varios colores distinguant vel inter se opponant. Nec sunt enim flavus fulvus luteus, etsi ad eundem fere colorem referantur, plena synonymia coniuncta. Quamquam enim aurum et flavum (Verg. Aen. 1.592) et fulvum (Verg. Aen. 7.279), aut harena et flava (Ov. Met. 14.448) et fulva (Verg. Aen. 6.643), ab antiquis dicebatur, tamen multae sunt res quibus unum tantum adiectivum apponi solebat, sicut leoni fulvus (Ov. Met. 1.304; Sen. Ep. 64.4) aut melli flavum (Lucr. 1.938; Ov. Met. 1.112), ac pro vitello luteum (Plin. Nat. 30.141).

De origine[recensere | fontem recensere]

Infectrices luto pannos incoquentes in Ramses Wissa Wassef Art Centre.

Constat luteum nomen accepisse a lūto,[1] qua herba infectores pannos incoquentes colorem luteum efficiunt, et cum caerulei coloris pannos luto incoquunt, colorem viridem pariunt.[2] Sed difficilius est flāvi et fulvi etymologiam dicere. Sunt enim qui flāvum et fulvum ab eadem origine ducta esse putent, quae quidem opinio in quaestionem vocata est. Nihilo minus f- prima flāvi et fulvi, si a lingua Protoindoeuropaea originem trahant, aut *bh- aut *dh- referre possunt. Itaque fulvus et a radice PIE *dhelH- 'lucere, flavere'[3] et a PIE *bhel- 'lucere, albere'[4] duci potest, nec prorsus liquet, utra via sequenda sit. Flāvus autem a *bhl̥̄H1-wo-, gradu apophonico zero radicis PIE *bhelH1- derivatum esse videtur: *bhl̥̄H1-wo-s> *bhlēwos > *bhlāwos > flāvus. Non nihil vero interest, quod ab eodem fonte (q.e. *bhlēwos > PGm *blēwaz) adiectiva linguarum Germanicarum caeruleum, colorem complementarium, significantia ducta sunt.

De aliis vocibus 'flavum' significantibus[recensere | fontem recensere]

Multa sunt adiectiva colorem flavum significantia, quae ab appellativis rem aliquam flavam indicantibus ducta sunt, sicut aureus ab auro, croceus a croco, melleus a melle, etc.

Color flavus in multis linguis Indoeuropaeis vocibus appellatur a radice IE *ģhel- 'fulgere' ductis, sicut *ģhel-wo-s > PGm *gelwaz, unde variis mutationibus factis Theod. gelb, Bat. geel, Suec. gul, nec non Angl. yellow. Sic etiam ab IE *ģhelwo per ordinarias mutationes phonologicas Lat. helvus ductum est, quae quidem vox, quamquam 'flavum', vel potius colorem medium inter rubrum et album, significat, ad boum tantum colorem refertur.[5] Vox comparabilis est gilvus adiectivum mutuatum a dialecto quadam Gallo-Celtica, quae hanc vocem ab eadem forma primaria IE *ģhel-wo-s suam fecit. Colorem quidem flavo similem significat etiam haec vox, sed de equis tantum dicitur.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Non lŭto 'limum' significanti.
  2. Edgeworth 1985.
  3. Driessen 2005: 58.
  4. WH I 513.
  5. Varro Rust. 2.5.9; cf. Fest., p. 88 Lindsay: "Helvacea genus ornamenti Lydii, dictum a colore boum, qui est inter rufum et album, appellaturque helvus."
  6. Varro Men. 358.2; Verg. Georg. 3-83.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • André, Jacques, 1949. Étude sur les termes de couleur dans la langue latine. Klincksieck.
  • Bradley, Mark, 2006. Colour and marble in early imperial Rome. Proceedings of the Cambridge Philological Society 52: 1-22.
  • Doran, Sabine, 2013. The Culture of Yellow, or, The Visual Politics of Late Modernity.Bloomsbury Publishing.
  • Driessen, C. Michiel, 2005. On the etymology of Lat. fulvus. Sprachkontakt und Sprachwandel, ed. Gerhard Meiser & Olav Hackstein, 39-64. Reichert.
  • Edgeworth, Robert, 1985. Luteus; pink or yellow ? Glotta 63: 212-220.
  • Houston, George W., 1984. Limonite, hematite, and Pompeian red. Archaeological News 13: 68-69.
  • Korykhalova, T. P., 1987. La signification du terme de couleur helvus. PhilClas, III : La langue et le style des œuvres de la littérature antique, 76-81.
  • La Penna, Antonio, 1995. Fulvus / flavus : un dubbio su Sidonio Apollinare, Carm. 22, 178. Maia 47: 225-227.
  • Laughton, Eric, 1948. Flavus pudor. Classical Review 62: 109-111.
  • Lavan, Myles, 2015. The new green-and-yellow of « Agricola » : review article. Histos 9: xxxix-xlv.
  • Nečipurenko, N. G., 1988. Le latin flavus et ses parallèles indo-européens. Questions de la composition des mots et des formes dans les langues indo-européennes, ed. Šatrov, G. M. et al., 20-24. Université de Tomsk.
  • WH = Walde, Alois, Lateinisches etymologisches Wörterbuch. 3., neubearbeitete Auflage von J. B. Hofmann, I (1938) A-L, II (1954) M-Z. Carl Winter Universitätsverlag.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Colores Latini: series paginarum brevium