Iuventus Hitleriana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iuventutis Hitlerianae vexillum cum svastica

Iuventus Hitleriana (Germanice: Hitler-Jugend), sodalitas omnium puerorum Germanicorum sanguinis qui aestimabatur puri a magistratibus Hitlerianis constituta erat.
Quae anno 1926 condita initio foedus iuventutis operariorum Germanicae (Germanice:Bund deutscher Arbeiterjugend) nominata est. Ad annum 1933 Iuventus Hitleriana ordo iuvenum cum partibus Hitleri facientium fuit. Lege autem anno 1936 lata in sodalitatem ex re publica constitutam conversa est, quae magis schola vel parentibus ipsis animos corporaque iuvenum ad bellum gerendum confirmaret.

Omnes paene iuvenes Germani Adolfo Hitlero duce urgebantur, ut participes Iuventutis Hiterlianae fierent. Primum aliae compages iuvenum exempli gratia ecclesiarum christianarum iam erant, sed tum omnes aliae iuvenum compages prohibitae sunt etiam quae a parte politica "dextra", ut ita dicam, erant. Etiam papa Benedictus XVI nonnullis annis sodalis Iuventutis Hitlerianae erat. Iuventus Hitleriana pars "totalitariae" rei publicae Hitlerianae sive "fascisticae" fuit.

De structura[recensere | fontem recensere]

Pueri inter novem et quattuordecim annos nati in "grege Germanico iuvenum" (Germanice: deutsches Jungvolk) complecti sunt et puellae in "foedere puellarum iuvenum" (Germanice: Jungmädelbund), sed pueri inter quattuordecim et duodeviginti annos nati in "Iuventute Hitleriana" (Germanice: Hitlerjugend/HJ) et puellae in "foedere puellarum Germanicarum" (Germanice: Bund deutscher Mädel/BDM) complecti sunt.

De ductu[recensere | fontem recensere]

1931-1940 Baldurus von Schirach, qui "dux iuventutis imperialis NSDAPae" (Germanice: Reichsjugendführer der NSDAP) et praeterea ab anno 1933 "dux iuventutis regni Germanici" (Germanice: Jugendführer des Deutschen Reiches) fuit, Iuventuti Hitlerianae praestitit. Inter annum 1940 et 1945 Arthurus Axmann dux Iuventutis Hitlerianae fuit.

De numero membrorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1932: 100 000 sodales
aestate anni 1933: plures quam 3 500 000 sodales
1938: circa 8 700 000 sodales
in Iuventute Hitleriana erant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iuventus Hitleriana spectant.