Rainerus Cantalamessa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rainerus Cantalamessa (natus Castri Fani die 24 Iulii 1934) est presbyter, theologus et Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum frater. Ab anno 1980 Cantalamessa, qui Friburgi theologiae et Mediolani apud Universitatem Catholicam Sacri Cordis Iesu litteris studuit, Domus Pontificiae sacer orator est. Cantalamessa etiam transmissionem religiosam appellatam A sua immagine apud televisionem publicam Italicam RAI Uno ducit.

Mense Aprile 2005 inter conclave fuit etiam sacer orator cardinalium.

Oratio eius die 2 Aprilis 2010 inter celebrationem Diei Passionis Domini coram papa Benedicto XVI habita in orbe terrarum controversias concitavit, quia diariorum et canalium televisificorum libellos sermonesque Ecclesiam Catholicam accusantes propter presbyterorum turpitudines contra pueros cum antisemitismo comparavit, vel accuratius quia Rainerus Cantalamessa orator locum quendam epistulae ad se missae ab amico Iudaeo, talem comparationem faciente, protulit et de turpitudinibus ipsis nihil dicere voluit.

Insequenti Dominica Resurrectionis Domini in diario Corriere della Sera verborum suorum veniam petivit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!