Ioannes Baptista Brady

E Vicipaedia
Vexillum generale cardinalis
Ioannes Baptista Brady
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Archiepiscopus Armachanus
titulus
Sanctorum Quirici et Iulittae
Natus 16 Augusti 1939
presbyter ordinatus 22 Februarii 1964
episcopus nominatus 13 Decembris 1994
episcopus consacratus 19 Februarii 1995
Cardinalis promulgatus 24 Novembris 2007
a papa Benedicto XVI

Ioannes Baptista Brady, vulgo Seán Baptist Brady (die 16 Augusti 1939 in vico Drumcalpin prope Laragh comitatus Cavanensis) fuit a die 13 Decembris 1994 usque in annum 2014 archiepiscopus Armachanus et primas Ecclesiae Catholicae Romanae in Hibernia. Sententia eius est Iesum Christum cognoscere (ex Ioan. 17:3).

Ioannes Baptista Brady in Hibernia educatus est in Collegio Sancti Patricii apud Manutiam, deinde Romae eruditus apud Collegium Hibernorum et in Laterano. In Hiberniam reditus magister scholarum meruit, sed postea Romae ab anno 1980 rector vicarius et ab 1987 usque ad 1993 rector collegii Hibernorum. Die 24 Novembris 2007 papa Benedictus XVI Brady cardinalem presbyterum creavit titulo Sanctorum Quirici et Iulittae. Conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit. Officium ob annum quintum et septuagesimum attinctum mense Augusto 2014 abnegavit. Papa Franciscus successorem confirmavit Edmundum Martin futurum esse.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]