Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Basilica Vaticana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Basilica Sancti Petri.

Basilica Vaticana sive Basilica vel Cathedralis Sancti Petri, est in moderno maxima et splendidissima ecclesia, in civitate Vaticana Romae. Quamquam non est suprema ecclesiarum Catholicarum, Pontifex Maximus hic saepius celebrationes liturgicas facit.

Anno circiter 67, mons Vaticanus a circo Neronis coronabatur. Trans Tiberim ab urbe Roma, erat locus tranquillus a civitate seiuncta, circa coemeterium. Die vero 29 Iunii, tranquillitas ibi haud est inventa. Ea nocte, post incendium Romae, Nero plurimos Christianos in circo suo occidit, inter quos caput ecclesiae Romae, Sanctum Petrum, crucificatum pedibus ad coelum. Sociis suis necatis, Christiani eos sepelierunt, Sanctum Petrum ad latus circi iuxta viam Corneliam. Eius sepulchrum indicatum tantum testibus. Transacto tempore, Christiani Romae locum celebraverunt parva aedicula.

Constructio Primae Basilicae[recensere | fontem recensere]

Imago loci Circi Neronis, basilicae antiquae, basilicaeque novae.

Constantinus imperator voluit dignitatem religionis Christianae praebere in aedes sacras ad Christianum cultum dicatas. Aedes Lateranenses Papae dedit, basilicamque ibi erexit. Super sepulchrum Sancti Pauli apostoli in via Ostiense basilicam exstruxit, atque super sepulchrum Sancti Petri magnam fecit basilicam. Eo tempore (anno 324), locus circi Neronis in coemeterium fuit conversus, et contra morem romanum, Constantinus plurimos sepulchros emovit praeparando locum basilicae. Cum locus planus non esset, partem montis emovit, partemque elevavit, praeservans partes necropolis antiquae, quae anno 1940 fuit exarata. Constantinus basilicam magnam elevavit, cum atrio longo 750 pedes. Quattuor ordines columnarum habuit per navem. Per quasi 1200 annos exstetit moles quasi moles spiritualis Sancti Petri in vita Christiana.

Aedificatio Novae Basilicae[recensere | fontem recensere]

Anno circiter 1450, papa Nicolaus I conclusit Basilicam Sancti Petri magis oportere reficere quam instaurare. Iulius, Pp. II, tamen, opem dedit novis initiis, eligens Bramantem architectum, anno 1506 primam lapidem ponens. Opus, tamen, erat maior quam vita unius hominis, et successio paparum architectumque mutavit lineamenta Bramantis. Anno 1548 cura operis in manibus Michaelangeli Buonarroti est tradita, et novam figuram fecit iuxta Bramantis descriptionem. Magna ex parte, haec visio nunc exstat in monte vaticano. Die 18 Novembris 1626 nova basilica est dedicata a Papa Urbano VIII

Descriptio Novae Basilicae[recensere | fontem recensere]

Interior Basilicae Modernae.

Hodierna basilica longitudinem habet 693 pedum a portico usque ad absidem, et 451 pedum per transeptum. Altitudo crucis est 435 pedum, ergo maxima ecclesia christiana. Basilica est coronata a thelo magno, cuius pulchra forma videri potest a tota Roma eiusque regione. Magnitudinis interioris non inmediater exstat, cum proportio omnium partium bene ordinatur. Differt a nonnullis epochae ecclesiis in quo permixta est luce, a claris fenestribus sub cupula introeunte. Sub cupulam et super Apostoli sepulchrum exstat baldachinum a Bernini aere fundatum. Reliquiarum in Basilica Sancti Petri una est Cathedra Petri. 148 papae, a Sancto Petro ad Ioannem Paulum II ibi sunt sepulti, et nonnulla opera artis ibi sunt ad Dei gloriam dedicata, inter quae forsitan maximum est sic dicta Pietas a Michael Angelo Bonarotio sculpta.

Functio[recensere | fontem recensere]

Basilica Vaticana non est suprema ecclesiarum Catholicarum - sedes Cathedrae Episcopi Urbis Sacrosanctissima Basilica Laterana est - sed est Ecclesia apud quem celebrationes liturgiciae Pontifici Romani per regulam celebratae sunt.

Basilica Sancti Petri, noctu.