Pompeii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pompeii
Pompei
Insigne Pompeiorum
Imago Pompeiorum

Imago Pompeiorum

Nomen lingua loci: Pompei
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Campania
Provincia: Neapolitana
Indicia fundamentalia
Coordinata: 40° 45′ 0″ Sept., 14° 30′ 0″ Ort.
Area: 12,4 km²
Incolae: 25 620 (2012)
Spissitudo: 2146 per km²
Res aliae
N. cursualis: 80045
Praefixum: 081
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 063058
N. tributarius: G813
Nota autocineti: NA
Nomen incolarum: Pompeienses vel Pompeiani
Patronus: Sancta Maria Raegina Rosarii
Dies sollemnis: 8 Maii
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Pompeii (-orum, m.) (Lingua Italiana Pompei) est nomen:

Insignia[recensere | fontem recensere]

Historia urbis antiquae[recensere | fontem recensere]

Nominis origo in obscuro est. Aliis numerum Graecum pente (lingua Oscorum pempte) in nomine gentilicio Pompeius contineri persuasum est, alii pompam boum, sc. Herculis, coniciunt, alii aliter.

Antiquitus Osci, Etrusci, Samnites, in eo loco habitaverunt, Graeci autem solis temporibus antiquissimis. Qui illud templum in foro, quod triangulare vocatur, stilo Dorico aedificaverunt. Post aliquas seditiones contra Romanos factas temporibus Sullanis illa urbs Colonia Veneria Cornelia facta est[1] et urbs[2] et oppidum[3] et municipium[4] nominatur. Pompeios urbem insignem fuisse constat[5].

Post terrae motum, quo anno LXII p. Chr. n. [6] aut LXIII[7] magnae partes urbis deletae erant, illa anni LXXIX eruptione Vesuvii tota obruta est.

Quae post eruptionem Vesuvii facta sunt[recensere | fontem recensere]

Primis urbis cineribus et lapillis obtectae vestigiis saeculo XV inventis effodi coeptum est, sed consiliis institutisque non ante annum MDCCCLX, auspiciis Fiorellii. Effodiendi causa urbs obruta omnis divisa est in IX regiones, quarum quaeque ex insulis constat, quae viis circumdantibus finiuntur. Hae insulae varium aedificiorum numerum complectuntur. Ita fit, ut omne aedificium numero tripertito nominari possit, velut 4<regio>,3<insula>,2<domus>.

Cives noti antiqui oppidi[recensere | fontem recensere]

Quae legimus in illis Plinii Minoris epistulis clarissimis[recensere | fontem recensere]

Vulcanus Vesuvius.


Plinius Minor haec scripsit de destructione Pompeiorum:

Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum Kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie. Usus ille sole, mox frigida, gustaverat iacens studebatque; poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes - incertum procul intuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est—oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat. Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo viro visum. . . .

Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior; iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides; iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti 'Fortes' inquit 'fortuna iuvat: Pomponianum pete.' Stabiis erat diremptus sinu medio—nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur—; ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset. Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet; lotus accubat cenat, aut hilaris aut—quod aeque magnum—similis hilari. Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno; nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur. Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur. Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit; et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt; id munimentum adversus incidentia fuit. Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces multae variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod adhuc vastum et adversum permanebat. Ibi super abiectum linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt, excitant illum. Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat. Ubi dies redditus—is ab eo quem novissime viderat tertius—, corpus inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior. (Plinius Minor, Epistulae, 6.16)

Quae temporibus praesentibus manifesta sunt[recensere | fontem recensere]

Nostris temporibus Pompeii antiqui non iam urbs sunt, sed tantum ruinae exstant. Quas visendi causa atque ut comperiant, qualis fuerit vita in urbe Romana antiqua, multi spectatores illuc iter faciunt. Sed cum rei publicae Italicae pecunia ad conservandas reliquias desit, his ruderis famosis - eheu! - altera imminet ruina.

De urbe nostrae aetatis[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Pompeii Territorialis Praelatura Ecclesiae Catholicae Romanae et sedes Archiepiscopalis sunt. Nomen Territorialis Praelatura Pompeiana seu Territorialis Praelatura Beatissimae Virginis Mariae a Sanctissimo Rosario est.

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Mariconda, Messigno, Ponte Nuovo, Treponti, Fontanelle, Parrelle, Ponte Izzo, Ponte Persica, Fossavalle, Chiesa della Giuliana

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL 10,787
  2. Seneca, Naturales Quaestiones 6,1,1
  3. Tacitus Annales 15,22,2
  4. Plinius Maior, Historia naturalis 2,137 et 3,62
  5. Cicero, de lege agraria oratio 2,86
  6. Tacitus, Annales 15,22,2
  7. Seneca, Naturales Quaestiones 6,1,2

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pompeios spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg