Pescennius Niger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Denarius Pescennii Nigri

Gaius Pescennius Niger (natus circa annnum 140; mortuus 194) fuit usurpator Romanus.

Vita Privata[recensere | fontem recensere]

Italicus natus et ex ordine equestri fuit praefectus cohortibus Marco Aurelio regnante, tribunus militum Commodo imperatore. Circa annos 180 et 183 adlectus est inter praetorios senatores. Anno 183 pugnis contra Sarmatas interfuit, tum inter annos 183 et 191 consul suffectus creatus est, tum in Gallia contra profugas certavit. Denique anno 191 factus est Augusti legatus pro praetore Syriae.

Imperator[recensere | fontem recensere]

Aprili 193 a legionibus orientalibus, Pertinace mortuo et emptione imperii Iuliani acta, imperator factus est. Sed Iunio vel Iulio eiusdem anni senatus eum hostem proclamavit et Decembre apud Cyzicum contra Septimium Severum certavit et victus est. 1 Ianuarii 194 in Oriente consul II ordinarius factus mense Ianuario iterum apud Nicaeam victus est. 13 Februarii 194 Aegyptus ad Septimium Severum defecit, 31 Martii Severus tertio apud Issum vicit. Aprili exeunte apud Antiochiam captus et caesus est[1].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anthony Birley, Septimius Severus: the African emperor (Londinii, 1971) p. 172 ff.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 160