Marcus Licinius Crassus (consul 30 a.C.n.)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Marcus Licinius Crassus

Marcus Licinius Crassus (natus circa annum 60 a.C.n.) fuit vir publicus Romae Antiquae et senator.

Familia[recensere | fontem recensere]

Triumvir Marcus Licinius Crassus avus, pater Marcus Licinius Crassus, Caecilia Metella mater erat. Ipse Marcum Licinium Crassum Frugi consulem ordinarium anni 14 a.C.n. adoptavit.

Vita publica ac militaris[recensere | fontem recensere]

Post Caesarem necatum primo sese partibus Sexti Pompei adiunxit. Anno 39 a.C.n. indutiis inter triumviros et Pompeium apud Misenum factis Romam reverti potuit. Anno 36 a.C.n. Marcus Antonius eum proconsulem provinciae Cretae et Cyrenes fecit. Ante pugnam ad Actium commissam ad Octavianum transiit et consulatu ordinario cum illo anno 30 a.C.n. honoratus est. Annis 29 a.C.n. - 28 a.C.n. proconsul Macedoniae legiones Romanas contra Bastarnos duxit et eos vicit, regem Deldonem sua ipsius manu necavit. Et contra Dacos et Thraces bellum gessit, signa militaria recuperavit. 4 Iulii 27 a.C.n. Romae "ex Thraecia et Getais" triumphavit. Octavianus autem vetuit, ne "spolia opima" regis Bastarnorum in templo Iovis Feretrii deponeret. Deinde privatus vixit.[1].

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 163


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus III et Marcus Valerius Messalla Corvinus
Consul
30 a.C.n.
cum
Imperatore Caesare Augusto IV
Successores:
Imperator Caesar Augustus V et Sextus Appuleius