Triumviratus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de Triumviratu rei publicae Romanae explicat. Si Triumviratum Ottomanicum quaeris, vide Interregnum Ottomanicum.

Triumviratus est magistratus Romanus minor, quo collegium trium virorum officio alicui praeest (exempli gratia tresviri capitales aut tresviri monetales fuere). Inde hoc nomen etiam inditum foederi a tribus ducibus tempore rei publicae Romanae exeuntis ante principatum ampliandae potentiae causa icto. Fuerunt duo triumviratus praeclarorum ducum Romanorum.

Primus triumviratus[recensere | fontem recensere]

Effigies Pompei Magni in denario a filio Sexto post mortem percusso circa annum 40 a.C.n.

Societas Gaii Iulii Caesaris, Gnaei Pompeii Magni, et Marci Licinii Crassi anno 60 a.C.n. inita," ne quid ageretur in republica quod displicuisset ulli e tribus" (Suetonius), "primum triumviratum" appellationem a modernis eruditis accepit, quamquam numquam a Romanis sic nominata : privata enim societas erat, matrimonio quoque firmata, cum Pompeius filiam Caesaris, Iuliam, uxorem duxit. Nec ulla lex potestatem illorum "triumvirum" umquam sanxit.

Nihilominus, spreto iure legum, per potentiam magistratus ac provincias inter sese et fautores suos diviserunt. Anno 59 a.C.n. Caesar consul fuit atque collegam Bibulum in domo sua inclusit, ne sibi obstare posset ; ac continuo post consulatum proconsul Galliarum et Illyrici. Pompeius provincias et regna sociorum in Oriente, ut voluit, ordinavit ac mox praefectus annonae frumentariae fuit cum maximo imperio in multis provinciis (57 a.C.n.). Crassus multas pecunias per societates publicanorum collegit populo favente. Anno 55 a.C.n. Pompeius et Crassus secundum consulatum una gesserunt ac postea provincias in quinquennium adepti sunt, Hispanias Pompeius, Syriam Crassus. Item proconsulatus Caesaris in Gallia per quinquennium prorogatus est.

Gaius Iulius Caesar in denario anno 44 a.C.n. percusso.

Tandem rota fortunae vertitur : anno 54 a.C.n. Iulia sine herede mortua, anno 53 a.C.n. Crassus cum filio a Parthis victus et necatus est. Ab eo tempore nulla fides in societate iam fuit, praesertim postquam Pompeius anno 52 a.C.n., provinciis Hispaniis retentis, Romae consul sine collega creatus est atque Corneliam uxorem duxit. Duo competitores reliqui, dum principem locum sibi soli rapere volunt, res Romanas ad bellum civile praecipitaverunt.

Alter triumviratus[recensere | fontem recensere]

Effigies Marci Antoni et Caesaris Octaviani in aureo nummo cum titulo: IIIVIR RPC, id est triumvir reipublicae constituendae. 41 a.C.n.
Effigies Aemili Lepidi et Caesaris Octaviani in denario anno 42 a.C.n. percusso cum titulo III.VIR.R.P.C.

Societas inter Gaium Iulium Caesarem Octavianum, Marcum Antonium, et Marcum Aemilium Lepidum anno 43 a.C.n. exeunte inita adversus Caesaris interfectores necnon libertatis veterisque reipublicae fautores, sicut Cassium, Brutum, et Sextum Pompeium, nomen secundi triumviratus accepit. Die 13 Novembris ex lege Titia triumviri reipublicae constituendae in quinquennium creati sunt, qui summum imperium haberent : leges mutare vel abrogare sine populo et sine senatu, quoscumque vellent magistratus creare, quibus libebat provincias et exercitus tradere, cives damnare provocatione ad populum sublata eis licebat. Itaque triumviratus nomen transeuntis formae reipublicae quoque fuit: nam triumviri, eversa bellis civilibus republica vetere, novae fundamenta constituere debebant.

Triumviri ita orbem Romanum inter se diviserunt, ut Marcus Antonius provincias Orientis (Graeciam, Asiam, Syriam), Octavianus Siciliam et Africam, Lepidus Galliam et Hispanias teneret. Mox tamen Lepidus et Octavianus provincias suas ita permutaverunt ut sola Africa Lepido reliqua esset.

Proscriptionibus saevissimis apud triumviratum alterum factis non minus quam 130 senatores (inter quos Marcus Tullius Cicero, ille orator) necati sunt. Postquam Sextus Pompeius anno 36 a.C.n. tandem victus est, Marcus Aemilius Lepidus ab Octaviano imperio spoliatus est. Deinde de summo imperio Octavianus et Antonius novo bello civili Actiaca navali pugna decertaverunt. Solus remansit Octavianus, qui Augustus senatus consulto factus est: ita triumviratus transitio inter rempublicam consulum et principatum Imperatorum fuit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg