Senatus Romanus

E Vicipaedia
(Redirectum de Senatus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Curia Iulia in Foro Romano, quae fuit sedes Senati.

Senatus Romanus (--us, -i, m.) fuit collegium deliberativum tam rei publicae quam Imperii. Cum verbum Senatus a verbo senex defluat, itaque Senatus valere "concilium senum" cernitur.

Conditus[recensere | fontem recensere]

Ut fama est, Romulus Senatum condidit sicut concilium consultationis consistentem centum patribusfamilias, ex quibus verbum patricius defluxit. Anno 509 a.C.n., Lucius Iunius Brutus, conditor rei publicae, numerum senatorum ab centum ad trecenti augmentavit. Dictum etiam est hos viros a Bruto conscriptos esse, quamobrem Patres et Conscripti vel Patres Conscripti appellati sunt.

Auctoritas[recensere | fontem recensere]

Cives Romani in duos ordines, Senatus et populus, divisi sunt. Populus omnibus civibus qui non senatores erant, scilicet plebes, constitit. Imperium in populis delatum est, per Comitia Centuriata, Comitia Populi Tributa, et Concilium Plebis. Senatui leges scribere non licuit, sed potius senatores leges conciliis popularibus scribendae commendaverunt. Concilia popularia haec senatus consultos exsecuta sunt et praeterea magistratus Romanos elegerunt.

Senatus tamen aliquantum auctoritatem possedit. Pro urbe legatos Romanos misit et externos accepit, adiutores ad agros publicos administrandum constituit, proconsules et duces elegit, et pecunias publicas adscivit. Senatus etiam potestatem consulibus ad dictatorem in temporibus discriminis nominandum fecerunt, quamquam in aetate rei publica ultima decernendo senatus consultum de republica defendenda vel senatus consultum ultimum, quod consulibus totam potestatem dedit, dictaturam evitavit.

Sicut Comitia Centuriata et Comitia Populi Tributa, Senatus tantum in aede consecrata, plerumque Curia Hostilia, convocavit. Caeremoniae novi anni in templo Iovis et conventus ad bellum declarandum in illo Bellonae habiti sunt. Conventus tantum post precem testationis, sacrificium, et auspicia processerunt. Senatui inter solis ortum et occasum, and si modo aliae comitiae non sederent, convenire licuit.

Socius et socii Senatus Romani[recensere | fontem recensere]

Circa trecenti senatores in re publica erant, sed senator dignitate spoliari possit si commisisse rem contra mores publicos cretus sit. De more omnes magistratus, scilicet quaestores, aediles, praetores et consules in Senatum adsciti sunt, quamvis quicumque non magistratus fuerant senatores pedarii vocati sunt et istis loqui non licuit. Ideo Senatus ab optimatibus veteribus, qui cursum honorum currendo ius loquendi lucrati sunt, dominatus est.

Senatus rei publicae ultimae[recensere | fontem recensere]

Extremo rei publicae factio optimatum vel bonorum emersit, ducta invicem ab Marco Aemlio Scauro, Quinto Lutatio Catulo, Marco Calpurnio Bibulo, et Marco Porcio Catone iunior. Inter Optimates et novos homines vel Populares erant multi conflictus, qui in violentiam, discordiam, et bella civilia erumperunt. Lucius Cornelius Sulla et Gnaeus Pompeius Magnus favitores Optimatum erant, dum Gaius Marius, Lucius Cornelius Cinna, et Gaius Iulius Caesar in numero Popularum erant.

Ordines[recensere | fontem recensere]

Consules Senatui invicem quotmensibus praesiderunt dum princeps senatus acta cottidiana duxit. Si ambo consules propter bellum vel aliam rationem abessent, magistratus senior, plerumque praetor urbanus, Senatui praesideret. Inter senatores quibus loqui licuit, ordo loquendi dura erat in quo patricius semper plebeio praecedebat.

Consuetudines[recensere | fontem recensere]

Spatium temporis disputationis inlimitum et loqui copiose ut factio adversa discessionem non faceret mos frequens erat. Discessiones voce vel manu vel in rebus gravibus divisione senatorum, scilicet exsurgendo et iungendo cum quolibet factione, faceri potuerunt. Ut sententiae discederentur, quidam numerus ex senatoribus requisitus est, sed numerus exactus non notus est. Senatus in decurias, utraque ab patricio ducta, divisus est, ut semper triginta patricii in Senatu esset. Senatores commercium conducere nisi ad agri possessionem pertinentem vetati sunt, sed hoc praeceptum saepe praetermissum est.

Habitus[recensere | fontem recensere]

Omnes senatores ius gestandi habuerunt anulum ferreum, aut posterior aureum, et tunicam clavam, scilicet tunicam albam cum lato clavo purpureo in umero dextro. Senator pedarius togam virilem aut togam puram sine clavo, dum senator qui magistratum curulem gesserat togam praetextam, scilicet togam albam cum limbo purpureo, gestavit. Similiter omnes senatores rubras alutas, quibus fibulam lunatam veteribus magistratibus curulibus additae sunt, gestaverunt.

Equites[recensere | fontem recensere]

Usque ad annum 123 a.C.n., omnes senatores etiam ordinis equitum erant. Illo anno Gaius Gracchus ordines duos divisit et Ordinem Equestrem instituit. Commercium Equestrus non circumscriptum est et potentem factionem praedivitem Romae facti sunt. Filii et alii cognati senatorum in Ordinem Equestrem redacti sunt et sicut signum originum senatorium ius gestandi tunicam cum angusto clavo purpureo habuerunt.

Defectio Senatus[recensere | fontem recensere]

Iulio Caesare dictatore, numerum senatorum, includens cives Latinos Italicosque et favitores suos qui fidelitatem facultatemque inter bellos civilos demonstraverant, usque ad nongenti amplificavit. Quamvis potestatem clamosorum factionum sicut Optimatum dirimere voluit, haec emendatio inanitatem ad Senatum inter Principatum et ultra contulit. Fragmentum ipsius pristinae in Imperio perstitit sed dominatum antiquum numquam receperat. Actis perscriptis ultimis Senatus, qui occaso Imperii Occidentalis superfuit, duos legatos ad curiam imperialem Constantinopolitanam imperatoris Tiberii Constantini annis 578 et 580 dimisit. Senatus separatus, qui multa saecula in nomine nisi dignitate remansit, Constantinopoli a Constantino constitutus erat.


Roman numeral 10000 CC DD.svg