Latinitas bona

Philippus Arabs

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antoninianus Imperatoris Philippi Arabis.

Marcus Iulius Philippus Augustus, qui etiam Arabs appellabatur, circa annum 204 natus, mortuus 249, fuit imperator Romanus ab 244 ad mortem suam.

Vita[recensere | fontem recensere]

In provincia Syria Shabae prope Damascum, cuius nomen in Philippopolem vertit, natus est filius ducis Namadum, Iulii Marini. Ante annum 238 Otaciliam Severam uxorem duxit[1]. Philippus ordine parvo ortus celeriter ascendit in cursu militari honorum atque sub Gordiano III Caesare praetorio praefectus factus est. Post mortem eius 244 imperator Augustus se exclamavit. Res mortis Gordiani hodie non certae sunt, sed quidem necatus, qua caede Philippus, qui successit, non omnino innocens fuit.

Primus imperator Romanus qui ex Arabia venit.

Tempus regendi[recensere | fontem recensere]

Pace cum Sassanidis facta imperator condicionem in finibus orientibus confirmavit, sed finis septentrionalis incertus manebat. Hoc pacto cum Sassanidis constitutum est quod Imperium Romanum provinciam Armeniam perdat at Armeniam inferiorem et Mesopotamiam teneat. Frater Caesaris Gaius Iulius Priscus eo tempore praefectus praetorio simul proconsul provinciae Mesopotamiae atque Severianus familiaris proconsul Moesiae factus est, ut Caesar provincias orientes in pericula melius servare posset et familiares procul tenere, qui fortasse sedem suam caperent. Philippus ipse autem non victoriam contra Carpes in fine septentrionali assequi et eos non repellere poterat. Deinde 244/245 Carpes Danuvium fluvium transierunt. Eo in Urbe audito Philippus eodem properavit et vicit Germanos 246, tum Carpes in Dacia et ad pacem coegit.

Caeremonia anni millesimi festi ab Urbe condita[recensere | fontem recensere]

Philippo regnante res publica constituta est. Cum tempus Caesarum militium infirmum in se esset, non de discrimine eo tempore agebatur. 248 coepit caeremonia anni festi millesimi a.u.c. secundum Varronem, qui annum certum computaverat ergo unum decimum saeculum. Celebratur per multos dies ludis gladiatoriis, naumachiis, cursibus curruum, pugnis animalibus atque Caesar plebi multitudinem pecuniae donavit. Ex rebus firmis Romani credebant saeculum novum melius incipere et Phlippum primum dynastiae suae fieri.

Finis regendi sui[recensere | fontem recensere]

In eodem anno caeremoniae etiam multi militares imperium summum usurpare voluerunt. Philippus valde territus et turbatus sedem imperatoris iam relinquere volebat. In spe confirmata usurpatores occiderunt plerique interfecti. Quare Gothi et Carpes invaserunt in Moesiam inferiorem. Vir peritus Severianus mittebatur. Nimis invalido Severiano Caesar senatori Decio imperium Moesiae et Pannoniae dabat, vitium grave. Decius victor celer factus 249 a militibus suis imperator exclamatus. Philippus 249 proelium ad Veronam[2] vel Beroeam[3] contra Decium perdidit, cum plures milites Decio haberet. In hoc proelio Philippus et filius mortui sunt, Decius successit.

Eusebius Caesariensis olim rettulit Philippum Arabem primum Caesarem Romanum esse, qui iam festis Christianis interesse vellet.

Fontes de vita et principatu Philippi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 200-201
  2. Eutropius, Breviarium 9.3 aliique multi.
  3. Ioannes Antiochenus, Historia chronica (FHG vol. 4 pp. 597-598).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • D. Boteva, "On the Chronology of the Gothic Invasions under Philippus and Decius (AD 248-251)" Archaeologia Bulgarica vol. 5 pars 2 (2001) pp. 37-44
  • Xavier Loriot, "Chronologie du règne de Philippe l'Arabe (244-249 après J.C.)" in Aufstieg und Niedergang der römischen Welt vol. 2 pars 2 (Berolini: de Gruyter, 1975) pp. 788-97
  • Hans A. Pohlsander, "Philip the Arab and Christianity" in Historia vol. 29 (1980) pp. 463-73
  • Hans A. Pohlsander, "Did Decius Kill the Philippi?" in Historia vol. 31 (1982) pp. 214-22.
  • Irfan Shahîd, Rome and the Arabs. Washington: Dumbarton Oaks, 1984
  • Dennis E. Trout, "Victoria Redux and the First Year of the Reign of Philip the Arab" in Chiron vol. 19 (1989) pp. 221-33
  • Ruprecht Ziegler, "Thessalonike in der Politik des Traianus Decius und der Tod des Philippus Arabs" in Roma Renascens: Festschrift Ilona Opelt (Frankfurt: Peter Lang, 1988) pp. 385-414

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Tiberius Pollenius Armenius Peregrinus et Fulvius Aemilianus
Consul
245
cum
Gaio Maesio Titiano
Successores:
Gaius Bruttius Praesens et Gaius Allius Albinus
Antecessores:
Gaius Bruttius Praesens et Gaius Allius Albinus
Consul
247
cum
Marco Iulio Severo Philippo Caesare
Successores:
ipse III et Imp. Caesar Marcus Iulius Severus Philippus Augustus II
Antecessores:
ipse II et Marcus Iulius Severus Philippus Caesar
Consul
248
cum
Marco Iulio Severo Philippo Caesare II
Successores:
Lucius Fulvius Gavius Numisius Aemilianus II et Lucius Naevius Aquilinus