Marcus Tullius Cicero
E Vicipaedia
Haec pagina de Cicerone, oratore Romano explicat. Si quid quaeris quod et "Marcus Tullius Cicero" appellatur, vide Cicero (discretiva).
Marcus Tullius Cicero (natus 3 Ianuarii 106 a.C.n.; mortuus 7 Decembris 43) fuit orator, philosophus, poeta, rhetor, vir rei publicae peritissimus, qui idem excellentissimus scriptor, peritus illius clari sermonis, aestimari solet.
Qui primus in gente Tullia Cicero appellatus est, cognomen traxisse dicitur a ciceribus, quod eius leguminis ferendi rationem optime calleret. Alii ab habitu faciei eum ita cognominatum putant, vel quod maculis ciceri similibus aspersus esset, vel quod in extrema nasi parte tuberculum figura ciceris habuerit.
Index |
[recensere] Vita
Cicero in municipio Arpino natus est anno centesimo sexto ante Christum natum. Puteolis autem occisus est anno quadragesimo tertio ante Christum natum. Cicero puer Romae educatus est una cum fratre suo. Gens Tullia antiqua nobilitate equestri nota possidebat haud parvam rem familiarem. Cicero, qui nihil in re publica immutari volebat, continuo oderat se cum Mario, qui tunc celebrior erat, comparari.
[recensere] De iuventute
Cicero Romae educatus, ubi secundum Plutarchum ingeniosissimus praestabat,[1] et liberalibus studiis imbutus magistros, sicut Quintum Mucium Scaevolam, habuit partim ibidem, partim doctissimos in Graecia viros.
Satis constat Ciceroni, id quod ille saepius commemoravit, ab initio eam philosophorum sectam placuisse, cuius praecepta cum ad ingenium tum ad negotia oratoris optime referri posse viderentur. Academicos enim recentiores, qui nihil pro certo haberent, recusavit tamquam disiunctos a vita vera, quam philosophiae ille tam prope vinciendam aestimavit ut mores cuique et sententias, ac praesertim acta moderatio philosophiae regeret. Philosophiam enim Cicero in primis usui destinari censuit, mentem animumque ab ea erudire, cogitantem hominem ad mortem beatam ab ea praeparari: velum detrahens vitae terrestris, dolorem vitae imminuens, pura aeternaque adpetens, philosophia docere secundum Ciceronem debuit morti obviam ire quasi e corporis vinculis tandem liberaremur, qua laxatione solum referret quo propius iustitiam moderationemque a nobis agnitas vixissemus, quamque constanter vitae tulissemus dolores.
Cicero quidem Philonem secutus est, qui non solum artem oratoriam simul atque philosophiam doceret, verum hanc etiam ab illa secerni posse negaret. A sophistis enim profectus, si sapientia cum eloquentia coniungeretur, eam demum humanitatem esse dixit. Neque etiam fieri potuit, quin Cicero ad doctrinam Philonis ipsam libenter traheretur. Qui affirmavit semper in utramque partem esse disputandum nec, quid verum esset, quaerendum, sed, quod cuique veri simile videretur, id esse tenendum. Nec mirum; nam Ciceronis ipsius omnis ars in eo nitebatur, quod audientibus persuaderi posset.
Cicero etiam conatus est scribere versus, in quibus numerantur conversiones Homeri et Phaenomenorum Arati, ad quas Vergilius postea in Georgicon libris praecepta quaedam rettulit colonorum.
Singularis fuit atque eximia eloquentiae facultas. Cuius ope imprimis actionibus Verrinis, quamquam homo novus erat, per omnes honorum gradus suo anno ad consulatum ascendit.
[recensere] De consulatu
In consulatu (63 a.C.n.), Catilinae coniurationem detexit, et rem publicam ab exitio servavit, quam ob rem est a populo conclamatus Pater Patriae, sed cum quosdam patricios Catilinae socios, indicta causa, ex senatus consulto in carcere necandos curavisset, Publio Clodio legem ferente in exsilium pulsus est. Decimo sexto autem mense decreto senatus revocatus est.
Proconsul Ciliciam provinciam sortitus est.
Cicero, qui mirum in modum sui laudandi cupidus erat, primum consul epistulam de rebus a se gestis magnam ad Pompeium misit, quae periit non secus atque cetera eius opera de ea re confecta. Tum spes in Archia poeta Graeco posuit, qui morem ab Ennio institutum secutus eoque tempore multa admiratione affectus in viris illustribus populi Romani celebrandis desudabat. Ab eo, qui carmen heroicum unum ad Catulum de bello cum Cimbris gesto, alterum de victoria a Lucullo de Mithridate reportata scripserat, Cicero impetrare voluit, ut consulatus etiam sui laudes caneret. Ideo pro Archia accusato, quod fraude civitatem sibi Romanam comparavisset, anno 62, causam dixit oratione, quae extat. Anno vero proximo mense Maio, ad Atticum amicum scripsit Archiam a Lucullo ad Metellos studium videri contulisse suum (Att. 1, 16, 14 sq.), quam ob rem ipse denique laudes suas inchoavit.
[recensere] De senectute et morte
Caesare in Gallia bellum gerente, Cicero multas orationes civiles Romae habuit; multas litteras conscripsit. Nihil paene de sexto decennio novissemus, {?} nisi ille orationibus tempora descripsisset. Multos defendit accusavitque, ideoque permulta nomina nobis tradita sunt, quorum semina non habemus.
Cicero in bello civili Pompeium Caesari reconciliare temptavit, quia Gaium Iulium Caesarem pontificem maximum cognovit; Pompeium autem consularem appellavit. Cum religionem Caesaris auctoritatemque Pompei imperatoris fundamenta rei publicae habenda esse postularet, pluris tamen iuris auctoritatem quam religionis aestimavit.
Bello civili stetit a partibus Pompeii; nihilominus, a Caesare victore veniam impetravit. Quo interfecto in triumviratu Antonii et Octavii et Lepidi proscriptus occisus est ab Herennio centurione et Popillio tribuno militum, quem parricidii reum olim defenderat. Annos natus 64, cum a villa sua prope Capuam ad mare fugiens lectica deferretur, Cicero trucidatus est iubente Antonio, quem orationibus "Philippicis" suis ille summopere irritaverat. Ad Antonium caput Ciceronis et manus praecisae delatae sunt et in rostris deinde expositae. Fulvia vero Antonii uxor linguam crinali acu repetitis ictibus, multisque exsecrationibus, feminea vindicatione transfixit. Qui circumstabant horruisse dicuntur gaudium quo Fulvia mariti honorem, Cicerone oratore tam diu ludibrio publico praebitum, ulta est cum Ciceronis linguam acu transfigeret manusque insultaret quas ille candidas mollesque agitavisset odium in Antonium Senatui pleno etiam atque etiam verbis commovens atrocibus. [1] Res tamen facta, quamvis petulanter, finis auctoritatem Romae habuit, cum terminum tam publicum tam publico bello imposuit quod Cicero cum Antonio ferociter gesserat, Flavia Antonium maritum victorem clamante, victumque Ciceronem usque in ipsius ore inimicum punitum.
[recensere] De familia
Habuit Cicero uxorem Terentiam, Marcum filium, Tulliam filiam (de cuius morte vehementer doluit), Quintum fratrem.
[recensere] Opera
Plurima composuit, quorum maior pars exstat—multos libros de eloquentia philosophiaque, elegantissimas epistulas, multas et peritissimas orationes. Opera Ciceronis documenta uberrima illius temporis habenda sunt quo Respublica est in Imperium conversa, quo motu cursus gentium Italiae Europaeque vehementer inflexus in perpetuum est, atque post Europam, vita orbis reliqui totius terrarum. Cicero inter patres linguae Latinae vocari potest, ac nisi ille facultates verba philosophiae Graecae in linguam Latinam vertendi adhibuisset, multa verba huius disciplinae ignota vel obscura essent.
[recensere] Fortuna
Erant qui Ciceronem suo tempore quoque reprehendebant propter illam verborum copiam, id est supervacuorum verborum flumen, qui ab Seneca quasi deficentia quaedam significationis et studii videbatur. In his recognosces et Atticistarum contentionem in Ciceronem, et Asianorum studium in Ciceronianam concinnitatem, sobriam verborum coniunctorum dispositionem. Ad hoc eius detrectatores maligne ad memoriam revocant versus principem in De Consulato Suo, illum infelicem "O fortunatam natam me consule Romam," qui argumentum Ciceronis superbiae ac vaniloquentiae semper ostendebatur. Sed his duobus milibus annorum qui nos ab illo discernunt, nulla acta est aetas quin Ciceronis facundia culmen linguae Latinae haberetur, quin verbis compositionique et eloquentiae eius maximo ardore studeretur, quin qui Latinas litteras discebant iis magistri proponerent Ciceronis orationes ante alias omnes subito imitandas.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ Plutarchus, Cicero 2.2.
[recensere] Nexus externi
| Vicicitatio habet citationes quae ad Ciceronem spectant. |
| Vicifons opus nominatum Marcus Tullius Cicero habet. |
- Opera apud The Latin Library
- "Situs Ciceronis domesticus"
- Plutarchi Vita Ciceronis interprete Theodoro Doehner
- Cicero in Catilinam in YouTube: [2]
[recensere] Bibliographia
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina. Hamburgi: Schillerus, 1712 [3] pp. 88-149
- J. R. Thorbecke, De Principio Philosophiae et Officiorum in Ciceronis Operibus Philosophicis (1818)
- J. R. Thorbecke, Ex iis quae in libris Ciceronis de Oratore a Crasso, Antonio, Caesare, aliis, de Eloquentia disputantur, ipsius efficiatur Ciceronis de perfecto oratore sententia (1819)