Constans

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constans

Flavius Iulius Constans, dictus Constans (natus inter annos 320 et 323; obiit mense Februario 350 in Gallia australi apud Illiberim Francice Elne), ultimus filius Constantini Magni et Faustae, fuit ab anno 337 usque ad mortem imperator Romanus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Constans die 25 Decembris 333 Constantinopolis ad Caesaris honorem sublatus est. Die 9 Septembris 337 Augustus declaratus est et Italiam, Africam, Illyricum atque Achaiam accepit. Anno 338 cum collegis Augustis Constantino II et Constantio II Viminacium convenit. Deinde contra Sarmatas milites suos duxit. Mense Aprili 340 Constantem vicit atque Praefecturam Galliarum suscepit. Anno 341 contra Francos certavit et eos anno 342 vicit. Anno 343 in Britanniam venit. Anno 350 Magnentius purpuram sumpsit, Constans brevi post diem 18 Ianuarii eius anni fugiens necatus est[1].

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Bruno Bleckmann: Der Bürgerkrieg zwischen Constantin II. und Constans (340 n. Chr.). In: Historia 52 (2003), pag. 225–250.
  • Otto Seeck: Constans 3). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol IV,1 (1900), p. 948–952.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Constans spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 312-313


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Antecessores:
Flavius Ursus et Flavius Polemius
Consul
339
cum
Imp. Caesare Flavio Iulio Constantio Augusto II
Successores:
Septimius Acindynus et Lucius Aradius Valerius Proculus
Antecessores:
Antonius Marcellinus et Probinus Petronius
Consul
342
cum
Imp. Caesare Flavio Iulio Constantio Augusto III
Successores:
Marcus Maecius Memmius Furius Baburius Caecilianus Placidus et Flavius Pisidius Romulus
Antecessores:
Flavius Amantius et Marcus Nummius Albinus
Consul
346
cum
Imp. Caesare Flavio Iulio Constantio Augusto IV
Successores:
Vulcacius Rufinus et Flavius Eusebius