Priscus Attalus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Siliqua Prisci Attali

Priscus Attalus (natus die ignoto - Liparae[1] exsul post annum 416 obiit) fuit Senator Romanus paganus.
Anno 409 primo comes sacrarum largitionum et deinde Praefectus urbi Romae factus est. Bis a Visigothis imperator Romanum creatus est, accurate: Primo Romae anno 409 exeunte, cum post breve tempus, postquam Alaricus cum Honorio imperatore de pace convenit, depositus est. Tum apud Gothos vixit. Secundo tempore Burdigalae anno 414 proclamatus est. Anno 415 a Honorio captus, 416 mutilatus relegatusque est.

Priscus Attalus ante annum 409 senator paganus fuerat. Tum more Arianorum - ut plerique Germani - baptizatus est. De novo, sed frustra spes senatorum paganorum religionis Romanae atque praesertim arae Victoriae renovandae aucta est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Priscum Attalum spectant.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen. Il nuovissimo Campanini-Carboni latino-italiano italiano-latino (Taurini: Paravia, Mondadori, 2003) Isola di Lipari, Lipara, -ae


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!