Magnentius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Magnentius

Flavius Magnus Magnentius (natus circa annum 303, Samarobrivae, hodie Amiens - Lugduni sibi mortem conscivit die 10 Augusti 353 ) fuit ab anno 350 usque ad annum 353 usurpator contra imperatorem Romanum Constantem.

Magnentius Praefectus fuit Herculianis et Iovianis, cohortibus imperialibus (Zosimus, II 58). Cum exercitus Constanti displicuisset, Magnentium apud Augustodunum die 18 Ianuarii 350 acclamavit. Inde omnes Constantem praeter paucos liquerunt, et postea ala equitum Gaisone magistro militum duce apud oppidum Helenam prope Pyrenaeos occisus est. Proinde Magnentius fidem provinciarum Britanniae, Galliae, et Hispaniae, trahebat, quia magis tolerare ambos christianos et paganos videtur. Mense Iulio aut Augusti 350 Mediolani Decentium fratrem ad honorem Caesaris sustulit. Qui Galliam contra barbaros defenderet, cum ipse bellum civile contra Constantium II imperatorem orientis fratrem Constantis ducturus erat. Quod autem Decentius minus militum in hostes duxisset, ab Alamannis Chnodomario rege victus est[1]. Magnentius autem ab imperatore Constantio inter Pugnam apud Mursam die 28 Septembris 351 primo est, anno 352 Italiam amisit et post pugnam Montis Seleuci perditam die 10 Augusti 353 ipse sibi mortem conscivit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Magnetius Iustinam in matrimonium duxit, quae anno 370 Valentiniano I imperatori nupsit[2].

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Zosimus, Historia nea
  • Bruno Bleckmann: Decentius, Bruder oder Cousin des Magnentius? In: Göttinger Forum für Altertumswissenschaft 2 (anno 1999), pagg. 85–87, Textus conferentiae (PDF).
  • John F. Drinkwater: The revolt and ethnic origin of the usurper Magnentius (350–353), and the rebellion of Vetranio (350). In: Chiron 30 (anno 2000), pagg. 131–159.
  • Wilhelm Ensslin: Magnentius, in: Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft, Vol. 14, Sp. 445ff.
  • William N. Zeisel: The Revolt of Magnentius (AD 350–353). Diss., Sicagi anno 1967.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Magnentius spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus, Res Gestae, XVI 12,4; Iulianus or. I 35A
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 101


Antecessores:
Flavius Sergius et Flavius Nigrinianus
Consul
351
cum
Gaisone
  • in oriente: Post consulatum Sergii et Nigriniani
Successores:
* in occidente: Magnus Decentius Caesar et Paulus
Antecessores:
* in occidente: Magnus Decentius Caesar et Paulus
Consul
353
cum
Decentio Magno Caesare II
Successores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VII et Flavius Claudius Constantius Caesar III