Iovianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Siliqua Ioviani circa annum 363

Flavius Iovianus (praesenti Singiduni natus anno 331; Dadastanae in praesenti Turcia die 17 Februarii 364 obiit) breviter hieme inter annos 363 et 364 fuit imperator Romanus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Christianus erat, pater eius Varronianus comes domesticorum erat. Uxor eius Charito, filia Lucilliani magistri equitum et peditum, erat, filium parvum Varronianum habuit. Iovianus Constantio II imperatore protector domesticus et Iuliano imperatore anno 363 primicerius domesticorum factus est. Expeditioni Iuliani in Persas eodem anno interfuit et post mortem Iuliani (26 Iunii 363) postridie imperator creatus est. Pugnam decessoris eius Iuliani contra religionem Christianam ad finem perduxit et pacem cum Sapore II rege Persarum fecit, qua Nisibis aliaeque urbes orientis amissae sunt. 1 Ianuarii 364 Ancyrae consulatum cum filiolo coepit, sed paulo postea Dadastanae mortem subiecit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iovianum spectant.


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Claudius Iulianus Augustus IV et Flavius Sallustius
Consul
364
cum
Varroniano
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus