Marcus Vipsanius Agrippa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marcus Vipsanius Agrippa
Agrippa
Marcus Vipsanius Agrippa
Marcus Vipsanius Agrippa: protome e Collectu Borgesio Lupariensi
Natus 62–64 a.C.n
Ignotus
Obiit 12 a.C.n
Campania

Marcus Vipsanius Agrippa (c. 63 a.C.n.12 a.C.n.) fuit dux atque vir civilis Romanus, familiaris, gener, legatus atque minister Octavii futuri imperatoris Caesaris Augusti.

Familia[recensere | fontem recensere]

Agrippa natus est loco incerto annis 62–64 a.C.n., Lucii Vipsanii Agrippae filius. Cui fuerunt maior frater, nomine etiam Lucio Vipsanio Agrippa, et soror, nomine Vipsania Polla.

Agrippa Iuliam Augusti filiam duodevicesimum annum agentem in matrimonium duxit. Viginti quinque annis ei praestans maritus ex ea genuit liberos quinque: Gaius Vipsanius Agrippa, anno 20 a.C.n. natus; Iulia Minor, anno 19 a.C.n. nata; Lucius Vipsanius Agrippa, anno 17 a.C.n. natus; Agrippina Maior, anno 14 a.C.n. nata; Marcus Vipsanius Agrippa Postumus, qui natus est post mortem patris anno 12 a.C.n.. Filii tres adoptati sunt a Augusto, qui eis dedit nomina quae sequuntur: Gaius Julius Caesar; Lucius Iulius Caesar; Postumus Iulius Caesar Agrippa. Gaius Luciusque autem mortui sunt ante mortem principis, et Postumus Agrippa, qui expulsus erat, a custodibus necatus est post mortem Augusti, quo Tiberius ei successit.

As ad memoriam Agrippae percussus principe Caligula qui Agrippae nepos fuerit

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]