Iulia (M. Balbi uxor)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iulia fuit filia eius C. Caesaris qui praetor anno 92 a.C.n. meruit et Aureliae e stirpe Aureliorum Cottarum ortae. Fratrem habuit C. Caesarem dictatorem futurum sororemque L. Pinarii uxorem. Nupsit M. Atio Balbo, qui ex ea filiam genuit Atiam. Hanc in matrimonium duxit C. Octavius. Atia mater, Octavius pater fuerunt C. Octavii imperatoris futuri. Iulia mortua est anno 52/51; nepos C. Octavius, duodecimum annum agens, contione laudavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]