Velleius Paterculus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Velleius Paterculus, cuius praenomen secundum Priscianum fuit Marcus, sed secundum inscriptionem in Africa Boreali inventam anno 1875 (C.I.L. VIII.10, 311) Gaius fuisse potest, circa annum 19 a.C.n. nobili loco natus est. Pater eius praefectus equitum Octaviani fuit et cliens Ti. Claudii Neronis inter comites Tiberii in bellis gestis. Anno 6 quaestor, anno 15 praetor creatus est. Forsitan Gaius Velleius Paterculus, consul suffectus anni 60 filius vel nepos eius est.

Paterculus scripsit de rebus gestis in Historiarum libris duobus, quorum primus eventa a fine belli Troiani usque ad 146 a.C.n., secundus usque ad mortem Liviae anno 29 descripsit. Cum multa de consulatu Marci Vinicii rettulit, anno 30 eum iam vixisse apparet.

Opus[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]