Latinitas bona

Aulus Hirtius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aulus Hirtius (natus circa 90 a.C.n., mortuus anno 43 a.C.n. die 21 Aprilis ad Mutinam) vir Romanus et litteratus fuit qui Caesaris partes constantissime ac fidelissime secutus est. Post Caesaris necem adversus Marcum Antonium pugnavit.

Ante Caesaris necem[recensere | fontem recensere]

Aulus Hirtius Caesarem in Galliam comitatus est ubi familiarissime eo usus est. Cum autem in Commentariis Iulii Caesaris nulla mentio eius reperiatur, nec proeliis interfuisse nec copiis praefuisse videtur. Itaque multi amanuensem sive "ab epistulis" quendam eum fuisse arbitrantur. Bello civili quoque Caesari fideliter adstitit.

Anno 46 a.C.n. praetor fuit : nam tunc aureus eius nomine inscriptus Romae percussus est, ex una parte caput Pietatis velatum exhibens cum titulo CAESAR COS TER (id est consul tertium), ex altera vero lituum, praefericulum securimque (quae insignia sacerdotii ad pontificatum maximum Gai Caesaris pertinent) cum titulo A.HIRTIUS PR(aetor)[1]. Post praeturam anno 45 a.C.n. et initio anni 44 a.C.n., Galliam tam Comatam quam Narbonensem rexit. Tempore mortis Caesaris iam a dictatore designatus erat ad consulatum anni 43 a.C.n..

In augurum collegium quoque receptus est : nam in Philippicis suis Cicero eum collegam suum appellat.

Post Caesaris necem[recensere | fontem recensere]

Post Caesaris necem primo cum consule Marco Antonio memoriae dictatoris magnam pietatem exhibuit. Moderatior tamen semper fuit et pacis atque concordiae inter cives auctor. Amicus praeterea Ciceronis erat in cuius villa saepe morabatur et commercium epistularum inter eos fuit. Paulatim ergo ab adrogantia et avaritia nimia Marci Antonii alienatus est et initio anni 43 a.C.n., cum consul fuit, senatusconsultis obtemperavit et exercitum Mutinam ad Decimum Iunium Brutum liberandum, qui a Marco Antonio obsidebatur, quamquam ex morbo nondum sane validus duxit. Fortasse Caesarianas partes non reliquisse sibi videbatur, quippe qui ab Octaviano in acie staret, herede et filio adoptivo Caesaris.

Mense Aprili ad Mutinam fortiter ac feliciter pugnavit : nam primo proelio, die 14 aut 15 Aprilis apud Forum Gallorum, cum Marcus Antonius Vibium Pansam consulem iam fugasset et victor in castra rediret, Hirtius eum inopinatum et victoria laetantem adortus vicit ac copias eius cecidit. Ita primum aequo Marte pugnatum est. Post nonnullos dies, die 21 Aprilis, Aulus Hirtius secundo proelio una cum Octaviano Caesare iterum victor fuit et iam castris Antoni potitus erat cum in acie periit. Funere publico a senatu honoratus est : Hirtio vero mortuo Respublica consulum Romanorum vixerat.

De Hirtio rerum gestarum scriptore[recensere | fontem recensere]

Aulus Hirtius homo litteratus fuit : nonne Cicerone declamandi magistro usus est cum in villa eius sese exerceret? Itaque Cicero ei opusculum philosophicum De fato dedicavit. Praeterea exemplis a Latinis grammaticis e Ciceronis operibus excerptis scimus epistulas inter Ciceronem et Hirtium mutuo datas non minus quam novem libris digestas atque editas fuisse : eheu ! nulla earum usque ad nostra tempora integra pervenit.

Caesar vero Commentarios de bellis suis conscribere coeperat sed morte et variis occupationibus prohibitus erat quin eos perficeret. Post mortem eius, amici dictatoris Hirtium rogaverunt ut res gestas a Caesare novis libris conscribendis suppleret. Hirtius octavum librum Commentariis de Bello Gallico addidit, quo res a Caesare anno 51 a.C.n. necnon 50 a.C.n. gestas narravit usque ad initium belli civilis.

Nonnulli putant Hirtium Belli Alexandrini quoque auctorem esse : nam praefatione sua se res gestas usque ad mortem dictatoris narraturum pollicitus erat. Sed Bellum Hispaniense et Bellum Africum a viris mediocriter litteratis et artis imperatoriae imperitis, non ab Hirtio scilicet, qui Latine et eleganter scribebat et exercitui imperaverat, conscripta esse constat : praeterea morte praematura anno 43 a.C.n. praerepto ei ad destinatum opus perficiendum multum temporis sane non fuit. Itaque post centum et quinquaginta tantum annos Suetonius iam nesciebat nomen veri auctoris Belli Alexandrini : "alii Oppium putant alii Hirtium".

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nummis Auli Hirtii vide Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Hirtia n°1-3.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Aulus Hirtius ipse, libro octavo de Bello Gallico, in praefatione.
  • Cicero libro primo Epistularum ad Brutum, epistula 3
    • libro sexto Epistularum ad familiares, ep 12 necnon IX,16 ;X,30 ; XI 1 et 13 ; XII, 5,22 et 25.
    • libro septimo Epistularum ad Atticum, ep. 4 necnon libro undecimo ep 14 et 20 et libro duodecimo ep. 37, 40, 41, 44 et libro quarto decimo ep. 9, 11, 12, 20-21 et libro quinto decimo ep. 6. .
    • in tertia Philippica capitulis 37-39, necnon in quinta cap. 32 et 53, in septima cap. 12.
    • passim in tertia decima et quarta decima Philippicis.
  • Frontinus, libro tertio Strategematon XIII,7-8 et XIV,3-4.
  • Quintilianus, libro octavo de Institutione oratoria, tertio capite (54), necnon libro duodecimo capite undecimo (6).
  • Suetonius, De Vita Caesarum in Vita Divi Iuli, capitulo 56, Vita divi Augusti, capitulis 10-11.
  • Valerius Maximus libro quinto Factorum dictorumque memorabilium, capite secundo, exemplum decimum.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae, capitulis 57 et 62.