Lucius Marcius Philippus (consul 56 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Marcius Philippus, qui medio saeculo I a.C.n. floruit, filius consulis et censoris eiusdem nominis, praetor meruit et in Syria pro praetore.[1] Consul fuit anno 56 a.C.n.. Ex uxore prima (nomine hodie ignoto) filiam genuit Marciam (quam Cato Uticensis in matrimonium duxerit) filiumque qui nomen patris gessit. Nuptiis secundis anno 60 a.C.n. L. Philippus Atiam duxit, quae iam mater fuit C. Octavii futuri Augusti.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appianus, Bellum Syriacum 8.51

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Michael J. G. Gray-Fow, "A Stepfather's Gift: L. Marcius Philippus and Octavian" in Greece & Rome 2a ser. vol. 35 (1988) pp. 184-199