Maximinus Daia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Follis Maximini Daiae

Gaius Galerius Maximinus Daia (natus in Dacia 20 Novembris circa annum 275, mortuus anno 313) imperator Romanus fuit.

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Maximinus miles erat et scutarius, protector atque tribunus militum militavit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius sororis Galerii ignoti nominis erat. Uxorem duxit ignoti nominis, habuit ex ea filium Maximum (natum 305) et filiam (natam 306).

Caesar et Augustus[recensere | fontem recensere]

1 Maii 305, cum Diocletianus se imperio abdicavit, Maximinus Caesar Orientis factus est, dum eius patruus Galerius cum Constantio I Augustus erat. 1 Maii 310 ad honorem Augusti sublatus est. Anno 312 in Armenia contra Persas certavit atque Persicus appellatus est. 30 Aprilis 313 bello civili a Licinio apud Adrianopolin victus est, Tarsum fugit atque inter 23 Iulii et 13 Septembris mortem sibi dedit[1].

Persecutor Christianorum[recensere | fontem recensere]

Traditum est Maximinum Daiam tyrannum fuisse et multos Christianos necatos esse ab illo.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Maximinus Daia spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 288/89


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Constantius Augustus VI et Imp. Caesar Galerius Valerius Maximianus Augustus VI
Consul
307
cum
Imp. Caesare Flavio Valerio Severo Augusto
Successores:
Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus X et Imp. Caesar Galerius Valerius Maximianus Augustus VII
Antecessores:
*Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus III
Consul
311
cum
Imp. Caesare Gaio Galerio Valerio Maximiano Augusto VIII
Successores:
*Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus II et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus II
Antecessores:
*Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus II et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus II
Consul
313
cum
Imp. Caesare Flavio Valerio Constantino Augusto III
Successores:
Gaius Ceionius Rufius Volusianus II et Petronius Annianus