Marcus Plautius Silvanus
E Vicipaedia
Marcus Plautius Silvanus (quo anno natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus temporibus Augusti fuit. Anno 2 a.C.n. cum principe consulatum ordinarium gessit. Anno 4/5 proconsul Asiam rexit, tum anno 6/7 legatus Augusti pro praetore Galatiae et Pamphyliae factus est. Qua ex provincia milites in Pannoniam duxit, ubi seditiones pacavit. Anno 8/9 ob Breucos et Dalmatios victos ornamenta triumphalia accepit. Sepulchrum eius familiaeque apud Tibur est[1]. Filius eius Marcus Plautius Silvanus praetor anno 24 uxorem suam Aproniam, filiam Lucii Apronii consulis suffecti anno 8, et se ipsum necavit[2].
Notae [recensere]
| Antecessores: Lucius Cornelius Lentulus et Marcus Valerius Messalla Messallinus |
Consul 2 a.C.n. cum Augusto XIII |
Successores: Cossus Cornelius Lentulus et Lucius Calpurnius Piso |