Flavius Romulus
Flavius Romulus, Augustulus appellatus (natus circa annum 460; mortuus fortasse post annum 511), Flavii Orestis filius, fuit ultimus imperator Imperii Romani Occidentalis et loco motus est ab Odoacre barbaro anno 476, cum Imperium Romanum Occidentale cecidit.
[recensere] Vita
Anno 474, Iulius Nepos, cum approbatione imperatoris Romani Orientalis Zenonis, imperator Imperii Romani in parte ad occidentem solem vergente creatus est.
Anno 475, Orestes Iulium Nepotem ex Italia expulit et filium Romulum Augustulum, qui numquam a Zenone approbatus est, imperatorem creavit, sed iam insequenti anno Odoacer Romulo Augustulo magistratum abrogavit ut ipse dux Italiae fieret. Odoacre rege, insignia Imperii imperatori Zenoni missa sunt.
[recensere] Aetatibus posterioribus
Anno 1950, Fridericus Dürrenmatt Helveticus comoediam Romulus der Große scripsit de fine Imperii Romani.
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Romulum Augustulum spectant. |
- De Romulo Augustulo in De Imperatoribus Romanis (pagina a Radulpho W. Mathisen et Galfrido S. Nathan scripta ) (Anglice)
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |