Hadrianus (imperator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hadrianus Augustus

Publius Aelius Traianus Hadrianus (24 Ianuarii 76 - 10 Iulii 138) fuit imperator Romanus ab 117 usque ad mortem suam anno 138.

Familia[recensere | fontem recensere]

Hadrianus in Hispania firmae familiae colonorum natus est. Cognatus praedecessoris Traiani fuit, qui, ex uxore sua, Hadrianum esse successorem suum cum maxime sub mortem suam dixit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hadrianus Xvir stlitibus iudicandis, praefectus feriarum Latinarum causa, VIvir equitum, tribunus Legionis II Adiutricis circa annum 94 erat. Deinde tribunus Legionis V Macedonicae annis 96 et 97, tribunus Legionis XXII Primigeniae (Octobre 97 ad usque 98 erat. Tum fuit quaestor imperatoris Traiani anno 101, comes expeditionis Dacicae eodem anno, ab actis senatus 101-102, tribunus plebis anno 102, praetor anno 105, legatus Legionis I Minerviae annis 105-106 erat. Annis 106 ad usque 108 legatus Augusti pro praetore Pannoniam Inferiorem administravit et tm consul I suffectus erat. Fuit legatus Augusti pro praetore expeditione Parthica et tum (117) legatus Syriae erat. Preaterea fuit VIIvir epulonum et sodalis Augustalis. 11 Augusti eiusdem anni Antiochiae imperator proclamatus est[1].

Imperator[recensere | fontem recensere]

Regnum Hadriani insigne ab inopia bellorum erat. Victorias Traiani in Mesopotamia reddidit, habens eas non posse defendi. Inertia exercitus a ratione Hadriani ad emuniendum limitum cum munimentis perpetuis exacerbata est. Horum inclutum Vallum Aelium in Britannia est, etiam limites contra Danuvium Rhenumque cum munimentis, castellis, stationibus, et speculis ligneis muniti sunt. Ad sustinendos animos inter milites exercitationes adsiduas instituit et coram exercitum recensuit.

"Antinous Montis Draconis": effigies Antinoi amantis Hadriani quae olim in Villa Montis Draconis stabat, hodie in Museo Lupariensi

Hadrianus fuit patronus artium. Villam iuxta Tibur aedificavit, et Romae Pantheon Marci Agrippae cum fronte aeneo depingens duodecim deos Graecos extendit. Amator etiam fuit bonarum artium Graecarum. Anno 125, Graeciam invisit et Panhellenium, comitiam civitatum in Graecia et Asia Minori, instituit. Imperator amorem cum iuvene Graeco Antinoo habuit, qui anno 130 in Nilo periit. Saucius a dolore Hadrianus urbem Antinoöpolis aedificavit, eum inter deos retulit, et multa monumenta cum imagine eius mandavit.

Hadrianus primo misericors Iudaeis, promittens Hierosolyma, adhuc in ruina postquam Titus urbem delevit anno 70, renovare. Iudaei autem cum urbem paganum aedificare vellet offensi sunt. Hadrianus etiam novum templum dedicatum Iovi aedificavit et circumcisionem proscripsit, quam esse lacerationem habuit. Anno 132, Simon Bar Kokhba rebellavit. Rebellio anno 135 oppressus est, sed caesi Romani graves erant. Imperator religioni et fastis Iudaicis interdixit et monumenta ipsius Iovisque in templum statuit. Provincia Iudaea Syria Palaestina factus est, cum capite Aelia Capitolina, olim Hierosolymis. Iudaei in urbe ingredi interdicti sunt.

Hadrianus anno 138 mortuus est, et ab Antonino Pio successus est.

Fama[recensere | fontem recensere]

Fontes de vita et principatu Hadriani[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aelium Hadrianum spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • T. D. Barnes, "Hadrian and Lucius Verus" in Journal of Roman Studies vol. 57 (1967) pp. 65–79
  • Anthony R. Birley, Hadrian: the restless emperor. Londinii: Routledge, 1997. ISBN 0-415-16544-X
  • Royston Lambert, Beloved and God: the story of Hadrian and Antinous. Londinii: Phoenix Giants, 1997. ISBN 1-85799-944-4
  • E. M. Smallwood, Documents Illustrating the Principates of Nerva, Trajan and Hadrian. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1966.
  • Elizabeth Speller, Following Hadrian: a second-century journey through the Roman Empire. Londinii: Review, 2003. ISBN 0-7472-6662-X
  • Ronald Syme, Tacitus. Oxonii: Oxford University Press, 1958.
  • Ronald Syme, "Journeys of Hadrian" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 73 (1988) 159–170

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 128


Antecessores:
Quintus Aquilius Niger et Marcus Rebilus Apronianus
Consul
118
cum
Gnaeo Pedanio Fusco Salinato
Successores:
Imp. Caesar Traianus Hadrianus Augustus III et Publius Dasumius Rusticus
Antecessores:
Imp. Caesar Traianus Hadrianus Augustus II et Gnaeus Pedanius Fuscus Salinator
Consul
119
cum
Publio Dasumio Rustico
Successores:
Lucius Catilius Severus Iulianus Claudius Reginus II et Titus Aurelius Fulvus Boionius Arrius Antoninus