Titus Statilius Taurus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Titus Statilius Taurus (natus ante annum 60 a.C.n. Romae – mortuus post annum 10 a.C.n.) fuit vir militaris et publicus Romanus. Patria eius Lucania erat. Fuit homo novus et cum Agrippa adiutor primus Octaviani Augusti. Dux militaris pro Octaviano contra Sextum Pompeium certavit. Anno 37 a.C.n. consul suffectus creatus est. Marco Aemilio Lepido Septembre 36 a.C.n. victo proconsul Africae factus est. 30 Iunii 34 a.C.n. de ea provincia triumphavit. Eodem anno in Illyrico milites duxit. Apud Actium exercitui terrestri imperavit. Anno 30 a.C.n. amphitheatrum in campo Martio aedificavit et Augustus ei concessit, ut quotannis unum em destinavit[1]. Tum proconsul Hispaniae Citerioris Cantabros et Asturos vicit[2]. Ter militibus suis imperator acclamatus est. Anno 29 a.C.n. inter patricios adlectus est et anno 26 a.C.n. consul II ordinarius creatus est. Anno 16 a.C.n., cum Augustus urbem relinqueret, Statilium Praefectum urbi Romae fecit. Quem magistratum ad usque annum 10 a.C.n. gessit.
Nepotes eius Titus Statilius Taurus, consul anni 11 et Sisenna Statilius Taurus, consul anno 16 fuerunt[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio LI 23,10
  2. Cassius Dio LIV 19,6
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 924


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus VII, Marcus Vipsanius Agrippa III
Consul
26 a.C.n.
cum
Imperatore Caesare Augusto VIII
Successores:
Imperator Caesar Augustus IX et Marcus Iunius Silanus