Domitianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imperatores
gentis Flaviae
Domitianus
Domitianus
Vespasianus
Liberi
   Titus
   Domitianus
Titus
Liberi
   Iulia Flavia
Domitianus
Liberi
   Filius et filia mortui in infantia


Titus Flavius Domitianus (24 Octobris 5118 Septembris 96) erat Imperator Romanus. Filius Vespasiani et Domitillae erat atque frater Titum habuit, cui anno 81 successit. Soror Domitiani Flavia Domitilla fuit.

Index

[recensere] Iuventus

Patre suo magistro et duce, Domitianus Romae natus est. Quam vir immunis et eruditus, rhetoricae, litteris, iuri et administrationi studuit. Dissimilis fratri seniori Tito, Domitianus Vespasianum in bellis in Africa Iudaeaque non comitatus est.

Anno quattuor imperatorum (69), Domitianus prudens erat at vindicias patris adiuvit. Vicario Flaviis in Senatu, audacior factus est. Anno 70 divortium Domitiae Longinae ab Lucio Aelio Lamia impulit ut eam in matrimonium ipse duceret. Filium anno 71 et filiam anno 74 paraverunt qui uterque in iuvene mortui sunt. Coniugium a maioribus traditum non erat. Ille adulter erat, et illa non invidit sed ausis saepe interfuit.

[recensere] Imperium

Domitianus paucas curas habuit. Aliquot consulati gessit sed nulla magistrata cum imperio. Tamen ambitiosus erat, et Tito moriente, subsidium praetoriani consecutus est. Administrator pessimus se praebuit. Pretium denariorum minutum est et nova vectigalia posita sunt. Cum populus fastidiosus esset, Domitianus multas pecunias pro novis aedificationibus locavit. Templum Iovis in Capitolino et novam aulam in Palatio renovavit. Aedificationem Colossei perfecit et novos gladiatores dedit, in quibus feminas nanosque primo tempore participes esse permisit.

Anno 83, cum uxor Domitia cum histrione Paride adulteraret, eae nuntium misit et histrionem interfecit. Anno proximo fratris filiam Iuliam Flaviam adamavit, virum eius dimisit et matrimonium eam inculcavit. Anno 85 Domitianus censor perpetuus se dixit. Cum Iulia Flavia anno 91 propter abortum mortua sit Domitianus Domitiam reduxit ut eocum quam amica viveret.

Domitiano Romae educato et numquam militatis, dux non ingeniosus erat. Tamen aliquot bellos inter regnum suum gessit, praecipue illos contra Chattos in Germania et contra Dacos prope Danuvium.

Fine regni sui imperator crudelissimus factus est. Iudaei Christianique graviter persecuti sunt, et aliquot senatores necati sunt. Anno 96 senatores, praetoriani, Stephanus vilicus Iuliae, et Domitia contra eum coniuraverunt. Stephanus a.d. XIV Kal. Octobribus eum octiens percussit.

Domitianus successus est a Nerva qui a Senatu creatus est.

[recensere] Domitianus hospes et conviva

Cenam atram a Domitiano datam Dio Cassius descripsit.[1] Epulum Saturnalicium in Colosseo celebratum laudat Statius.[2] "Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, verum et in circo, ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, commisit; at in amphitheatro navale quoque. Nam venationes gladiatoresque et noctibus ad lychnuchos, nec virorum modo pugnas, sed et feminarum. Praeterea quaestoriis muneribus, quae olim omissa revocaverat, ita semper interfuit, ut populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi eaque novissima aulico apparatu induceret," ait Suetonius. "Edidit navalis pugnas paene iustarum classium, effosso et circumstructo iuxta Tiberim lacu, atque inter maximos imbres perspectauit." Inter spectacula sacrorum Septimontialium "largissimum epulum" dedit; "senatui equitique panariis, plebei sportellis cum obsonio distributis initium vescendi primus fecit."[3]

[recensere] Fontes de vita et principatu Domitiani


[recensere] De consulatibus

Domitianus XVII consulatus gessit, plurimos imperatorum omnium. Primis annis consul suffectus tantum pro Vespasiano patre vel Tito fratre fuit. Sed cum rerum potitus sit, paene quotannis consul ordinarius fuit:

Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus IV et Titus Caesar Vespasianus II
Consul
73
cum
Lucio Valerio Catullo Messallino
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus V et Titus Caesar Vespasianus III
Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus IX et Titus Caesar Vespasianus VII
Consul
80
cum
Imp. Tito Caesare Vespasiano Augusto VIII
Successores:
Lucius Flavius Silva Nonius Bassus et Lucius Asinius Pollio Verrucosus
Antecessores:
Lucius Flavius Silva Nonius Bassus et Lucius Asinius Pollio Verrucosus
Consul
82
cum
Tito Flavio Sabino
Successores:
ipse IX et Quintus Petillius Rufus II
Antecessores:
ipse VIII et Titus Flavius Sabinus
Consul
83
cum
Quinto Petillio Rufo II
Successores:
ipse X et Gaius Oppius Sabinus
Antecessores:
ipse IX et Quintus Petillius Rufus II
Consul
84
cum
Gaio Oppio Sabino
Successores:
ipse XI et Titus Aurelius Fulvus II
Antecessores:
ipse X et Gaius Oppius Sabinus
Consul
85
cum
Tito Aurelio Fulvo II
Successores:
ipse XII et Servius Cornelius Dolabella Petronianus
Antecessores:
ipse XI et Titus Aurelius Fulvus II
Consul
86
cum
Servio Cornelio Dolabella Petroniano
Successores:
ipse XIII et Lucius Volusius Saturninus
Antecessores:
ipse XII et Servius Cornelius Dolabella Petronianus
Consul
87
cum
Lucio Volusio Saturnino
Successores:
ipse XIV et Lucius Minicius Rufus
Antecessores:
ipse XIII et Lucius Volusius Saturninus
Consul
88
cum
Lucio Minicio Rufo
Successores:
Titus Aurelius Fulvus et Marcus Asinius Atratinus
Antecessores:
Titus Aurelius Fulvus et Marcus Asinius Atratinus
Consul
90
cum
Marco Cocceio Nerva II
Successores:
Manius Acilius Glabrio et Marcus Ulpius Traianus
Antecessores:
Manius Acilius Glabrio et Marcus Ulpius Traianus
Consul
92
cum
Quinto Volusio Saturnino
Successores:
Sextus Pompeius Collega et Quintus Peducaeus Priscinus
Antecessores:
Lucius Nonius Calpurnius Torquatus Asprenas et Titus Sextius Magius Lateranus
Consul
95
cum
Tito Flavio Clemente
Successores:
Gaius Manlius Valens et Gaius Antistius Vetus

[recensere] Vide etiam

[recensere] Notae

  1. Xiphilinus, Epitome historiarum Dionis Cassii 219-220 R.St.
  2. Statius, Silvae 1.6.
  3. Suetonius, De vita Caesarum "Domitianus" 4.

[recensere] Bibliographia

  • "Vespasian, Domitian and Titus" in Rhiannon Ash, Ordering anarchy: armies and leaders in Tacitus' Histories (Londinii: Duckworth, 1999. ISBN 0715628003) pp. 127-146
  • Brian W. Jones, The Emperor Domitian. Londinii: Routledge, 1992. ISBN 0-415-04229-1
Imperatores Romani
Augustus - Tiberius - Caligula - Claudius - Nero - Galba - Otho - Vitellius - Vespasianus - Titus - Domitianus - Nerva - Traianus - Hadrianus - Antoninus Pius - Marcus Aurelius - Lucius Verus - Avidius Cassius (usurpator) - Commodus - Pertinax - Didius Iulianus - Pescennius Niger (usurpator) - Clodius Albinus (usurpator) - Septimius Severus - Caracalla - Geta - Macrinus - Diadumenianus - Elagabalus - Alexander Severus - Maximinus Thrax - Gordianus I - Gordianus II - Pupienus - Balbinus - Gordianus III - Philippus Arabs - Decius - Herennius Etruscus - Hostilianus - Trebonianus Gallus - Volusianus - Aemilianus - Valerianus - Gallienus - Saloninus - Postumus (usurpator) - Laelianus (usurpator) - Victorinus (usurpator) - Marius (ursurpator) - Tetricus I (usurpator) - Tetricus II (usurpator) - Claudius Gothicus - Quintillus - Aurelianus - Tacitus - Florianus - Probus - Carus - Carinus - Numerianus - Diocletianus - Maximianus - Carausius (usurpator) - Allectus (usurpator) - Constantius Chlorus - Galerius - Constantinus I - Licinius - Flavius Valerius Severus - Maximinus - Maxentius - Domitius Alexander (usurpator) - Constantius II - Constantinus II - Constans - Magnentius (usurpator) - Iulianus - Iovianus - Valentinianus I - Valens - Procopius (usurpator) - Gratianus - Valentinianus II - Magnus Maximus (usurpator) - Theodosius I - Eugenius (usurpator) - Honorius - Arcadius - Constantius III - Priscus Attalus (usurpator) - Constantinus III (usurpator) - Iovinus (usurpator) - Valentinianus III - Ioannes (usurpator) - Petronius Maximus - Marcianus - Avitus - Leo I - Maiorianus - Libius Severus - Anthemius - Olybrius - Leo II - Glycerius - Zeno - Iulius Nepos - Romulus Augustus

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis