Livia Drusilla
E Vicipaedia
(Redirectum de Livia)
Livia iuvenis, circa annum 31 a.C.n. (Museum Lupariense: Lutetiae)
Livia Drusilla, magis nota simpliciter ut Livia (nata die 30 Ianuarii 58 a.C.n.; mortua anno 29 p.C.n. Romae), fuit tertia et dilectissima Octaviani Augusti uxor. Avus eius a matre Marcus Aufidius Lurco tribunus plebis erat. Fuit etiam futuri principis Tiberii mater, Claudii avia, Caligulae proavia.
Index |
Nuptiae Liviae et Octaviani [recensere]
Auctores antiqui plures Ti. Neronem, primum Liviae maritum, libenter eam Octaviano postulanti dedisse referunt;[1] alii autem Liviam vi sive potestate tyrannica abreptam admittunt.[2] Nuptiae die 17 Ianuarii 38 a.C.n. celebratae sunt. Cenam nuptialem Caligula princeps, Liviae et Ti. Neronis nepos, imitavisse confitetur.[3]
Notae [recensere]
- ↑ Velleius Paterculus, Historiae 2.79.2, 2.94.1; Dio Cassius, Historia Romana 48.34.3, 48.44.1-5, 54.16.6; Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus" 62.2; Plinius, Naturalis historia 15.136, cf. 7.150
- ↑ Tacitus, Annales 1.10.5, 5.1.2, 12.6.2; Suetonius, De vita Caesarum "Tiberius" 4.3
- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Gaius Caligula" 25.1
Bibliographia [recensere]
- Anthony A. Barrett. 2002. Livia. First lady of Imperial Rome. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-09196-6.
- Marleen Flory, "Abducta Neroni uxor: The Historiographical Tradition on the Marriage of Octavian and Livia" in Transactions of the American Philological Association vol. 118 (1988), pp. 343-359
- Claudia-Martina Perkounig. 1995. Livia Drusilla—Iulia Augusta: Das politische Porträt der ersten Kaiserin Roms. Vindobonae: Böhlau. ISBN 3-205-98221-5.
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Liviam Drusillam spectant. |
- Brevis biographia apud DIR (De imperatoribus Romanis)