Marcus Antonius

E Vicipaedia

Marcus Antonius (8330 a.C.n.), filius Marci Antonii Cretici et nepos Marci Antonii Oratoris, magistratus et imperator Romanus fuit. Suffragator magnus C. Iulii Caesaris erat. Post caedem Caesaris, cum Octaviano et Lepido societatem iniit quae Triumviratus Secundus ab rerum gestarum scriptoribus nominatur. Post cladem Actiacam, Antonius et amica eius Cleopatra VII sibi mortem consciverunt.

[recensere] Epistulae

Epistulas M. Antonii, hodie deperditas, octies citat Suetonius in opere De vita Caesarum. De Octaviani avo argentario et proavo restione scripsit; de avo maternali unguentario ac pistore; de fuga Octaviani a proelio iuxta Mutinam; de cena "duodecim deorum" ab Augusto data; de Scribonia dimissa; de festinatis Liviae nuptiis et uxore quadam consulari ab Octaviano stuprato; et de feminis in usu eius ab amicis selectis.[1] Verba ipsa epistulae de amoribus Octaviani sic citat:

"Quid te mutauit? quod reginam ineo? Uxor mea est. Nunc coepi an abhinc annos nouem? Tu deinde solam Drusillam inis? Ita valeas, uti tu, hanc epistulam cum leges, non inieris Tertullam aut Terentillam aut Rufillam aut Salviam Titiseniam aut omnes. An refert, ubi et in qua arrigas?"[2]

[recensere] Notae

  1. Suetonius, De vita Caesarum "Augustus" 2, 4, 10, 69, 70.
  2. Suetonius, De vita Caesarum "Augustus" 69.