Publius Clodius Pulcher

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Clodius Pulcher (natus circa annum 92 a.C.n. - necatus est die 18 Ianuarii 52 a.C.n.), filius Appii Claudii Pulchri, consulis anno 79 a.C.n., fuit vir publicus antiquae Romae exeunte aetate Rei Publicae, fautor factionis popularis, tribunus plebis et adversarius Marci Tullii Ciceronis. A Tito Annio Milone secundum Viam Appiam apud Bovillas necatus est. Gaius Iulius Caesar uxorem alteram Pompeiam anno 62 a.C.n. repudiavit ob adulterio Clodii, qui in sacris Bonae Deae furtim irruperat. Idem iam ob incestum sororum famosus erat; apud M. Ciceronem enim reperitur Clodius "illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat Bonam Deam quam tris sorores".[1]

P. Clodius in matrimonium duxit Fulviam, M. Fulvii Bambalionis et Semproniae filiam, et ex ea genuit filium P. Claudium Pulchrum (qui praetor principe Octaviano Augusto meruerit) filiamque Claudiam quae Octaviano ipso nupserit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Claudius (40)" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849. Vol. 1, 2, 3) vol. 1 pp. 771-774
  • J. P. V. D. Balsdon, "Fabula Clodiana" in Historia vol. 15 (1966) pp. 65-73
  • J. L. Butrica, "Clodius the Pulcher in Catullus and Cicero" in Classical Quarterly vol. 52 (2002) pp. 507-516
  • L. Fezzi, Il tribuno Clodio: Romae: Laterza, 2008
  • Eleanor Winsor Leach, "Gendering Clodius" in Classical World vol. 94 (2001) pp. 335-359
  • A. W. Lintott, "P. Clodius Pulcher: 'Felix Catilina?'" in Greece & Rome vol. 14 (1967) pp. 157-169
  • Philippe Moreau, Clodiana religio. Un procès politique en 61 av. J.-C. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1982. ISBN 2-251-33103-4
  • David Mulroy, "The Early Career of P. Clodius Pulcher: A Re-Examination of the Charges of Mutiny and Sacrilege" in Transactions of the American Philological Association vol. 118 (1988) pp. 155-178
  • Wilfried Nippel, "Publius Clodius Pulcher 'der Achill der Straße'" in Karl-Joachim Hölkeskamp, Elke Stein-Hölkeskamp. edd., Von Romulus zu Augustus. Große Gestalten der römischen Republik (Monaci: Beck, 2000. ISBN 3-406-46697-4) pp. 279–291
  • Jörg Spielvogel, "P. Clodius Pulcher: Eine Politische Ausnahme-Erscheinung der Späten Republik?" in Hermes vol. 125 (1997) pp. 56-74
  • Geoffrey S. Sumi, "Power and Ritual: The Crowd at Clodius' Funeral" in Historia vol. 46 (1997) pp. 80-102
  • W. Jeffrey Tatum, "P. Clodius Pulcher and Tarracina: Publi Progenies Appi Cognomine Pulchri Occubuit Letum" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 83 (1990) pp. 299-304
  • W. J. Tatum, The Patrician Tribune. Publius Clodius Pulcher. Chapel Hill: University of North Carolina Press, 1999 (Paginae selectae apud Google Books)