Gaius Vibius Pansa Caetronianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Vibius Pansa Caetronianus (mortuus Bononiae anno 43 a.C.n. mense Aprili) in re publica Romana antiqua fautor fidelissimus Gai Iuli Caesaris fuit. Post necem Caesaris consul anno 43 a.C.n. cum Aulo Hirtio adversus Marcum Antonium pugnavit.

De familia[recensere | fontem recensere]

Gaius Vibius filius erat senatoris cuiusdam Caetronii a Lucio Sylla dictatore proscripti quod Marianas partes, ut Gaius Iulius Caesar ipse, secutus esset (unde cognomen Caetronianus). Sed a Gaio Vibio Pansa adoptatus est qui magistratus monetalis circa annum 90 a.C.n. fuit et ab eo tria nomina sumpsit. Uxorem autem duxit filiam Quinti Fufi Kaleni consulis anni 47 a.C.n.

Ante necem Caesaris[recensere | fontem recensere]

Iam in Gallia proconsuli Caesari adfuisse videtur ac postea ei fidelis remansit: de gestis eius tamen perpauca scimus. Anno 51 a.C.n. tribunus plebis fuit atque senatusconsultis pluribus, quae Caesari displicebant, intercessit. Praetorem anno 48 a.C.n. eum fuisse documento est denarius eo anno percussus ex una parte exhibens theatralem personam dei Panis cum titulo PANSA (qua effigie pater eius iam usus erat: nam nomen dei ad nomen magistratus monetalis alludit), ex altera parte Iovem Anxurum adulescentem ac imberbem sedentem et sceptrum tenentem cum titulo C.VIBIUS.C.F.C.N (id est "Gai filius Gai nepos") IOVIS AXVR[1]. Post praeturam Caesar ei provincias regendas mandavit Pontum-Bithyniam anno 47-46 a.C.n. ac postea anno 45 a.C.n. Galliam Cisalpinam.

Cum Caesar occisus est iam a dictatore ad consulatum anni 43 a.C.n. una cum amico ac familiari suo Aulo Hirtio designatus erat.

Post necem Caesaris[recensere | fontem recensere]

Post idus Martias 44 a.C.n. partes utraeque consules designatos ambierunt, praecipue tamen coniuratorum partes cum Bruto et Cicerone qui omnem spem suam in consulibus anni 43 a.C.n. ponebant; nam de praesentibus consulibus Antonio ac Dolabella nihil habebant quod sperarent. Ita Pansa et Hirtius, qui usque ad illud tempus in umbra Caesaris obscuri egerant, in Reipublicae lucem venerunt atque legationes plurimas de concordiae et otii condicionibus inter inimicos et adversarios cives susceperunt. Quamquam enim ad Caesarianas partes inclinabant, tamen homines moderati esse videbantur ac Ciceronem valde diligebant, in cuius villa declamationibus atque artis exercitationibus oratoriae delectabantur, cum invicem magnum oratorem saepe ad cenandum invitarent (nam rure vicini erant). Itaque amicitia Ciceronis a Marco Antonio paulatim alienati fuisse creduntur.

Itaque initio anni 43 a.C.n. in senatus potestate fuerunt: Hirtius cum exercitu ad Mutinam profectus est, cum Vibius Pansa Romae maneret atque diu vehementissimis adversus Antonium orationibus Ciceronis ("Philippicis" dictis) in senatu moderaretur, dum legationis ad Antonium de pacis condicionibus mittendae auctor est nec eum statim hostem publicum iudicari patitur.

Postremo tamen et ipse ad Mutinam cum quatuor tironum legionibus mense Martio iter fecit. Ad eius exercitum firmandum Hirtius de suis copiis legionem Martiam atque cohortes praetorias ei misit. Sed Antonius, cum exercitum Pansae novam et inexpertam esse videret, eum in itinere adgredi constituit antequam copias suas cum exercitu Hirtii coniungeret. Itaque ad Forum Gallorum, dissimulatis in vico duabus legionibus quas secum habebat, equitatum ac levem armaturam ostentavit ut hostem superiorem se fingentem in pugnam alliceret. Tum legio Martia et cohortes praetorianae impetum in hostes fecerunt, invitis legatis (ut saltem ipsi legati post cladem rettulerunt). Hoc tempore legiones Antonianae e latebris exierunt atque legionem Martiam et cohortes praetorias deleverunt. Castra etiam Vibii Pansae expugnare frustra conatae sunt, dum tirones fortiter resistunt atque eos repellunt. At consul Vibius Pansa saucius post paucos dies moritur non sine suspicione veneni per medicum adhibiti. Nonnulli auctores Octavianum veneficii huius accusare non dubitaverunt, ut Suetonius rettulit: nam consulibus ambobus occisis via ei libera erat ad consulatum et postea ad principatum.

Pansa et collega eius Hirtius funere publico a senatu honorati sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nummis Vibii Pansae vide Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Vibia 16-22. Unde fortasse colligere licet gentem Caetroniam (e qua monetarius ille in gentem Vibiam adoptatus erat) e Terracina oriundam fuisse, ubi templum huic Iovi dedicatum erat.

Fontes in litteris.[recensere | fontem recensere]

  • Cicero, Brutus, capitulo 218.
    • Epistulae ad Atticum : XIV,11,19-20 et XVI,1.
    • Epistulae ad Brutum : I,3,5,6,10 et II,3-4
    • Epistulae ad familiares VI,12 ; VII,12 ; VIII,8 ; X,30 ; XII,2,5 et 7 ; XVI,27.
    • Philippicae : VIII,1 ; X,17 ; XI,21-24 ; XII,6 et 18 ; XIV passim.
  • Frontinus, libro secundo Strategematon V,39.
  • Quintilianus, libro duodecimo de Institutione oratoria, capite undecimo (6).
  • Suetonius, Vita Divi Augusti, 10-11.
  • Valerius Maximus libro quinto Factorum dictorumque memorabilium, capite secundo, exemplum decimum.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae, capitulis 57, 61 et 62.

Fontes in lapidibus.[recensere | fontem recensere]

Dessau (H.), Inscriptiones Latinae selectae, numero 8890.Textus (ad verbum "Beleg" imprime "D 08890")