Duodecim

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina est de numero.
Ut de anno legas, vide 12.
Ut de numero Romano legas, vide XII.


5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
0 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
Numerale cardinale duodecim
Numerale ordinale duodecimus
Numerale distributivum dodeni
Adverbium numerale duodecies
Factorizatio
Numerus Romanus XII
Binarium 1100
Octale 14
Hexadecimale C


12 vel duodecim est numerus, cuius factorizatio est 22 x 3.

Propter suas proprietates mathematicas, numerus 12 perutile est ad designandas quantitates divisibiles (per 2, 3, 4). Usus est ad dividendum horas diei, menses anni, sectores zodiaci, etc.

Duodecim est numerus symbolicus in variis traditionibus humanis. Adhibitus est in Sacris Scripturis (duodecim tribus Israel, duodecim apostoli), scriptis Pythagoricis, mythologia Graeco-Romana (duodecim labores Herculis), necnon in variis litterarum formis: Lex XII Tabularum, duodecim libris Aeneidos, Caesar Augustus Diocletianus imperium Romanum in duodecim dioeceses divisit, etc.

Propter haec varias traditiones ususque duodecim numeri, duodecim est numerus stellarum in Europaeae stemmati. Casu revera usque ab anno 1986, quo stemma adoptum est, usque ad annum 1995, quo alii populi unioni iuncti sunt, numerus populorum Unionis Europaeae fuit duodecim.