Galerius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Follis Galerii

Gaius Valerius Maximianus Galerius (natus circa 250; apud Serdicam; obiit initio mensis Maii anno 311) fuit imperator Romanus accurate cum Diocletiano unus Tetrarcharum ab anno 305 usque ad mortem.

Origo et Iuventus[recensere | fontem recensere]

Maiores Galerii agricolae in provincia Dacia Ripensi erant. Mater quaedam Romula erat, vicus patrius eius postea a matre Romulianum nominatus est[1].

Familia[recensere | fontem recensere]

Bis Galerius uxorem duxit: primam ignotae nominis, cum qua anno 293, cum Caesar factus esset, divortium fecit. Cum ea filiam Valeriam Maximillam habuit, quam Maxentio in matrimonium dedit. Secunda uxor Galeria Valeria erat, filia Diocletiani. A concubina ignota filium habuit, Candidianum (natus circa annum 296, sponsus filiae Maximini Daiae, necatus a Licinio anno 313.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Sub Aureliano et Probo imperatoribus militavit[2]. Eum praefectum praetorio sub Diocletiano imperatore fuisse verisimile est.

Caesar[recensere | fontem recensere]

21 Maii 293 a Diocletiano in Nicomedia ad honorem Caesaris sublatus et adoptatus est et nomen accepit: "Gaius Galerius Valerius Maximinanus Nobilissimus Caesar". Divortium fecit cum uxore prima et filiam Diocletiani Galeriam Valeriam in matrimonium duxit. Caesar novus provincias ad Danubium sitas protegeret. Sed et in Aegypto et contra Persas, qui Armeniam occupaverat (anno 295), certavit. Anno 297 in Mesopotamia apud Carrhas et Callinicum victus est, sed anno proximo regem Persarum Narsem in Armenia Magna vicit. Annis 299 - 305 ad flumen Danubium contra Sarmatas et Carpos pugnabat.

Augustus[recensere | fontem recensere]

1 Maii 305 et Diocletianus et Maximianus Augusti abdicaverunt. Galerius in Nicomedia et Constantius I Mediolani nunc Augusti facti sunt et Maximinus Daia in oriente atque Flavius Valerius Severus in occidente parte imperii novi Caesares nominati sunt. 25 Iulii 306 autem Constantius consors imperii Eboraci mortuus est, milites eius filium Constantii Constantinum I novum Augustum proclamaverunt. Galerius Constaninum mense proximo Caesarem tantum novum salutavit et Flavium Valerium Severum ad Augusti honorem sustulit. 28 Octobris 306 Maxentius filius Maximiani Romae se ipsum Augustum proclamavit. Primo Galerius de expeditione in Italiam cogitat, sed deinde exercitus in Carpos barbaros duxit.

Consilium imperatorum Carnuntii[recensere | fontem recensere]

Eodem anno mense Novembri imperatores Galerius, Maximianus Diocletianusque Carnuntum veniunt, ut de imperio Romano regendo et dividenso decernerent. Diocletianus senior Augustus venit, ut iurgia componeret. Nam sex homines imperium poscebant:

  • Galerius Augustus, qui Illyricum et Asiam possidebat
  • Maximinus Daia Caesar Galerii, qui Aegyptum et Oriens habebat
  • Constantinus Caesar, qui Britanniam, Galliam Hispaniam occupabat et nomen Augusti petebat
  • Maximianus Augustus pristinus, qui socius Constantini in Gallia vivebat et Augusti honorem iterum appetebat
  • Maxentius usurpator, qui Romae, in Italia et Africa regnabat, sed ab aliis non probatur
  • Licinius, quam Galerium novum Augustum occidentis successorem Severi facere in animo habebat.

Haec de iis constituta sunt:

  • Maximianus Diocletiano suadente iterum imperium abdicavit
  • Constantinus Caesar tantum occidentis nominatus est
  • Novus Augustus occidentis 18 Novembris 308 Licinius nominatus est, qui numquam antea Caesar fuerat.
  • In oriente Galerius Augustus Maximinum Daiam Caesarem fecit.
  • Caesares Constantinus et Maximinus nunc Filii Augustorum nominati sunt.
  • Maxentius pro usurpatore habebatur.

Constantinus autem tamen Augustum se esse praedicabat, Maximinus Daia ab anno 310 titulum Augusti gerebat.

Persecutio Christianorum[recensere | fontem recensere]

Galerius a quibusdam auctoribus Christianis[3] auctor persecutionum accusabatur. 24 Februarii 303 imperatores edictum in Christianos promulgaverunt et proximis annis multae ecclesiae deletae, multi Christiani ad sacra deorum coacti vel etiam supplicio affecti sunt (vide persecutionem sub Diocletiano). Sed 30 Aprilis 311, paulo antequam mortuus est, Galerius edicto religionem Christianam licitam fecit.

Mors[recensere | fontem recensere]

Galerius initio mensis Maii Serdicae mortuus est, morbo affectus, verisimile cancro. Consecratus est et Thessalonicae mausoleum aedificatum est. Sed corpus imperatoris in vico Romuliano sepultus est, quo in loco etiam natus erat[4]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Ioannes Zonaras, Annales;
  • A.H.M. Jones u.a.: C. Galerius Valerius Maximianus 9. In: The Prosopography of the Later Roman Empire, Bd. 1, Cantabrigiae 1971, pag. 1574.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Galerius spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 283
  2. Confer: Aurelius Victor, Caesares 39,28
  3. Lactantius, De mortibus persecutorum 11
  4. Epitome de Caesaribus XL 16


Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus V et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus IV
Consul
294
cum
Gaio Flavio Valerio Constantio Caesare
Successores:
Marcus Nummius Tuscus et Gaius Annius Anullinus
Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus VI et Gaius Flavius Valerius Constantius Caesar II
Consul
297
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Valerio Maximiano Augusto V
Successores:
Marcus Iunius Caesonius Nicomachus Anicius Faustus Paulinus et Virius Gallus
Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus VII et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus VI
Consul
300
cum
Gaio Flavio Valerio Constantio Caesare III
Successores:
Titus Flavius Postumius Titianus II et Virius Nepotianus
Antecessores:
Titus Flavius Postumius Titianus II et Virius Nepotianus
Consul
302
cum
Gaio Flavio Valerio Constantio Caesare IV
Successores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus VIII et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus VII
Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus IX et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus VIII
Consul
305
cum
Gaio Flavio Valerio Constantio Caesare ( a die 1 Maii Augusto) V
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Constantius Augustus VI et ipse VI
Antecessores:
Gaius Flavius Valerius Constantius Caesar ( a die 1 Maii Augustus) V et ipse V (a die 1 Maii Augustus)
Consul
306
cum
Imp. Caesare Flavio Valerio Constantio Augusto VI
Successores:
*in occidente: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus IX et Flavius Valerius Constantinus Caesar


Antecessores:
** in occidente: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus IX et Flavius Valerius Constantinus Caesar
Consul
308
cum
Gaio Aurelio Valerio Diocletiano Augusto X
Successores:
*Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus II et Marcus Valerius Romulus II


Antecessores:
*Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus III
Consul
311
cum
Imp. Caesare Galerio Valerio Maximino Augusto II
Successores:
*Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus II et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus II