Latinitas bona

Iulia maior

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iulia maior vel Iulia Caesaris (filia) quae est nata octobre anno 39 a.C.n. mortuaque anno 14, fuit filia Octaviani (imperatoris Augusti futuri) et Scriboniae, secundae uxoris eius quacum divortium fecit ipsa die natale Iuliae, cum Liviam Drusillam uxorem ducere voluerit.

Iulia igitur a patre qui filia sua exemplar sit oportere existimavit, educta educataque puella nobilium vetusto modo est, ut et nere didicerit. Ea educatio curavit ut Iulia eruditionem sicut litteras amavit. Horum causa Augustus quoque statuit quis filiam unam, quam in sinu gestaverit, adierit et ei locutus sit.

Triumviri alterius Marci Antonii filio decem annorum filiam suam duorum annorum uxorem spopondit Augustus, sed matrimonium numquam fuit quoniam princeps senatus futurus cum M. Antonio hoste pugnavit per bellum civile et eum vicit ad Actium anno 31 a.C.n..

Itaque primus maritus eius fuit Marcus Claudius Marcellus, cui nupsit quattuordecim annorum aetate. Qui autem mortuus est anno 23 a.C.n., post matrimonium duorum annorum, e quo nati sunt nulli liberi.

Duodevicesimum annum agens Iulia in matrimonium ducta est a Marco Vipsanio Agrippa, cui duce amicoque maxime confidit pater eius. Viginti quinque annis ei praestans maritus ex ea genuit liberos quinque: Gaius Vipsanius Agrippa, anno 20 a.C.n. natus; Iulia Minor, anno 19 a.C.n. nata; Lucius Vipsanius Agrippa, anno 17 a.C.n. natus; Agrippina Maior, anno 14 a.C.n. nata; Marcus Vipsanius Agrippa Postumus, qui natus est post mortem patris anno 12 a.C.n.. Filii tres adoptati sunt a Augusto, qui eis dedit nomina quae sequuntur: Gaius Julius Caesar; Lucius Iulius Caesar; Postumus Iulius Caesar Agrippa. Gaius Luciusque autem mortui sunt ante mortem principis, et Postumus Agrippa, qui expulsus erat, a custodibus necatus est post mortem Augusti, quo Tiberius ei successit.

Anno 11 a.C.n. Iuliam uxorem duxit Tiberius, quis autem coactus est ut divortium fecerit cum privigna Iuliae Vipsania Agrippina, quam maxime amavit. Quo numquam uxorem novam, cuius mores haud magnos existimaverit, amavit, et Iulia quoque maritum non in amore cepit. Eis filius unus natus est, qui mortuus est infans. Anno 6 a.C.n. Tiberius Rhodum profectus est, a Iulia abiens.

Anno 2 a.C.n. adulterii accusata et comprehensa est et ob eam causam Augustus in nomine Tiberii ei nuntium remisit. Complures amatores eius in exsilium iecti sunt, et Iullus Antonius, filius Marci, qui fuit unus e amatoribus, coactus est ut vitam suam finiverit. Crimen alterum cuius Iulia amatoresque sunt accusati fuit proditio, veri simile est quod Antonium Tiberii partibus fungi voluerunt.

Itaque Iulia, quam sequitur mater sua Sribonia in exsilium, expulsa est in Pandateriam insulam, et Augustus non sinuit aliquem eam visitare nisi scivit omnem notam visitatoris; etiam interdixit ne vinum bibat. Si quis eas commemoravit, solitus est dicere Graece "Utinam caelebs sive mortuus carens liberis essem!". Filiae, quam tam amaverit, exsilium autem poenam fuit et Iuliae et Augusto ipsi.

Post quinque annos, princeps eam de Pandateria in Rhegium, in quo vita fuerit iucundior quam in insula tam parva, misit, quamquam filiam numquam ignovit. Ibi fame obiit anno ipso mortis patris 14, cum veritas moriendi sui ignota sit. Dicunt alii eam iussu Tiberii fame confectam esse, alii se ipsam necatam esse fame, quod mortem filii Postimi Agrippae pati non quiit. Cinis eius sepultus non est in Mausoleo Augusti, quoniam hoc testamento vetuit pater eius.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ernestine F. Leon, "Scribonia and Her Daughters" in Transactions and Proceedings of the American Philological Association vol. 82 (1951) pp. 168-175
  • Pollini, John. 2002. "A New Portrait of Octavia and the Iconography of Octavia Minor and Julia Maior." Mitteilungen des Deutschen Archäologischen Instituts: Römische Abteilung 109:11–42

Nexus externi[recensere | fontem recensere]