Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Cleopatra VII (regina Aegypti)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cleopatra Philopator
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
<1
q
l
W
p
d
r
t H8
nTr t
H8
R7
t
z
N36
2>
Translitteratio Qlwpdr.t Nṯr.t Mr(.t)-Ỉt=s
Translatio "Cleopatra Dea Amans Patrem Suam"
Denarius argenteus anni 32 a.C.n.
obverso Cleopatra: CLEOPA[TRAE•REGINAE•REGVM•]FILIORVM•REGVM•
reverso Antonius: ANTONI•ARMENIA•DEVICTA

Cleopatra VII Philopator (Graece Κλεοπάτρα Φιλοπάτωρ, Aegyptie Qlwpdr.t Nṯr.t Mr(.t)-Ỉt=s) regina Aegyptiorum e familia Macedonica Lagidarum orta est. Anno 69 a.C.n. nata, die 12 Augusti 30 a.C.n. in urbe Alexandria mortua est.

Primo cum fratre et simul marito suo Ptolemaeus XIII rexit. Ab eo expulsa C. Iulium Caesarem se iuvare quaesivit. Is postquam Cn. Pompeium vicerat Cleopatrae imperium reddidit. Cleopatra Caesarem pellicebat. Mater Caesarionis fili Caesaris erat et ab anno 46 a.C.n. ad annum 44 a.C.n. in urbe Roma vixit.

C. Iulio Caesare occiso, anno 44 a.C.n. Cleopatra ad Aegyptum rediit. Bello civili sequente primo neutri parti se adiunxit. Anno 41 a.C.n. autem M. Antonium socium sibi fecit et anno 37 a.C.n. ei nupta est.

32 a.C.n. Octavianus ei M. Antonioque marito eius bellum intulit. Marco Antonio acie victo apud Actium anno 31 a.C.n. Cleopatra Alexandriam fugit et, Antonio mortuo, veneno serpentis se interfecit.

Familia et infantia Cleopatrae VII[recensere | fontem recensere]

Cleopatra VII nata est anno 69 a.C.n. Pater erat Ptolemaeus XII, et mater Cleopatra V. Cleopatra VII erat regina ultima Ptolemaeorum Graecorum, qui rectores in Aegypto erant. Cleopatrae erant duo fratres et tres sorores. Fratres erant Ptolemaeus XIII, qui natus est anno 62 a.C.n., et Ptolemaeus XIV, qui natus est anno 60 a.C.n. Sorores erant Cleopatra VI Tryphaena, quae nata est anno 75 a.C.n., et Arsinoe IV, quae nata est anno 68 a.C.n., et Berenice IV.

Imperium Cleopatrae VII[recensere | fontem recensere]

Cleopatra nupsit fratri, Ptolemaeo XIII, primum et regnaverunt in Aegypto quattuor annos. Cleopatra fratrem opprimere poterat auxilio C. Caesaris, qui fratri substitit quod Ptolemaeus XIII praecidit caput Cn. Pompei, maritus Iuliae, solius filiae Iulii Caesaris. Anno 48 a.C.n., cum Iulius Caesar in Aegyptum pervenisset, Iulius Caesar et Cleopatra convenerunt. Ministri Cleopatrae traxerunt Cleopatram celatam tapeta convoluta ad Caesarem. Caesar Cleopatram cupiens ei auxilium dedit. Ergo Caesar, post difficilem bellum Alexandrinum, exercitum vicit Ptolemaei XIII, qui fugiens occisus est. Fratre mortuo, Cleopatra sola regina erat in Aegypto.

Cleopatra VII peperit quattuor liberos: filius Iulii Caesaris erat Caesarion, et liberi M. Antonii erant Cleopatra Selene II, Alexander Helios, et Ptolemaeus Philadelphus.

A senatoribus coniuratis Caesar proditus est anno 44 a.C.n. Post mortem Caesaris et post divisam rempublicam, Cleopatra VII se sociavit cum M. Antonio.

Finis Imperii Cleopatrae VII[recensere | fontem recensere]

Erant tres partes reipublicae divisae quae regnatae sunt a ducibus novis civilibus, in his Caesar Octavianus et M. Antonius. Caesar Octavianus et M. Antonius inter se dissenserunt, et bellum secutum est. Bellum ante Actium pugnatum est anno 31 a.C.n., quo Octavianus vicit M. Antonium. Erat saucius M. Antonius bello, et mortuus est brachiis Cleopatrae. Post cladem M. Antonii, Cleopatra in gratiam Octaviani reconciliari conabatur; cum autem hoc fieri nullo modo potuisset, Cleopatra sibi ipsa mortem mox conscivit. Fatur enim eam, morsam ab aspide venenosa, mortuam esse. Cleopatra mortua, Aegyptus facta est provincia Romana.

Fontes de vita et regno Cleopatrae VII[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cleopatram spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • I. Becher, Das Bild der Kleopatra in der griechischen und lateinischen Literatur. Berolini, 1966
  • P. J. Bicknell, "Caesar, Antony, Cleopatra and Cyprus" in Latomus vol. 36 (1977) pp. 325-342
  • L. Criscuolo, "La successione a Tolemeo Aulete ed i pretesi matrimoni di Cleopatra VII con i fratelli" in Egitto (1989) pp. 325-339
  • J. G. Griffiths, "The Death of Cleopatra VII" in Journal of Egyptian Archaeology vol. 47 (1961) pp. 113-118, tab. ix
  • Lucy Hughes-Hallett, Cleopatra: histories, dreams and distortions. Novi Eboraci: Harper, 1991
  • Heinz Heinen, Kleopatra-Studien. Gesammelte Schriften zur ausgehenden Ptolemäerzeit. Universitätsverlag Konstanz, Konstanz 2009 (Xenia, no. 49) ISBN 978-3-87940-818-4
  • Jan Quaegebeur, "Cleopatra VII and the cults of the Ptolemaic queens" in Cleopatra's Egypt: Age of the Ptolemies (Novi Eboraci, 1988) pp. 41-54
  • Jan Quaegebeur, "Cléopâtre VII et le temple de Dendara" in Göttinger Miszellen vol. 120 (1991) pp. 49-72
  • M. Reinhold, "The Declaration of War against Cleopatra" in Classical Quarterly vol. 77 (1981/1982) pp. 97-103
  • Maria Wyke, "Augustan Cleopatras" in Jonathan Edmondson, ed., Augustus (Edimburgi, 2009) pp. 334-380 (Paginae selectae apud Google Books)