Marcus Claudius Tacitus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marcus Claudius Tacitus

Marcus Claudius Tacitus fuit imperator Imperii Romani ab 275 ad 276. Non fuit propinquus Taciti, poetae clari Romani, cum ipse putaret. Circa 200 M. Tacitus in Norico aut Pannonia aut Raetia natus est filius parentum minorum. Fratrem Florianum habebat. Quam consul 273 factus est, antea initium vitae publicae, in exercitu diu serviebat.

Aureliano imperatore necato tum non est exlamatus Tacitus imperator, itaque menses sex sedes imperatoris vacabat. Tum subito milites Tacitum, ducem militum officium eo tempore non agentem, imperatorem novum declaraverunt. Eo Romae cognito senatores eum acceperunt 75 annos natum, cui etiam divitiae magnae erant. Consilium suum erat domum novam familiae condere, quare fratrem Florianum praefectum praetorio fecit. Imperio accepto brevi post gentes Germanici flumen Rhenum transierunt saeviveruntque in provincia, simul Gothi imperium invaserunt in oriente. Florianus abiit in provincias septentrionales oppugnatum Germanos, Tacitus in orientales. Bellis confectis utrique victores exstiterunt. Post sex menses anno 276 Tacitus subito est mortuus. causa autem obitus non patebat. Alii enim morbum fuisse putaverunt, alii autem necem. Florianus fratrem imperator successit.

Fontes de vita et principatu Taciti[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Titus Flavius Postumius Quietus et Iunius Veldumnianus
Consul
273
cum
Iulio Placidiano
Successores:
Imp. Caesar Lucius Domitius Aurelianus Augustus II et Capitolinus
Antecessores:
Imp. Caesar Lucius Domitius Aurelianus Augustus III et Marcellinus
Consul
276
cum
Aemiliano II
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Probus Augustus et Paulinus