Triumphus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Triumphus est ritus quo victoriam imperator Romanus iussu Senatús celebravit.

Cum imperatoris insignis victoria nuntiata erat, ille, senatus iussu, castra movebat atque triumphans in Urbem inibat. Tum ingens multitudo et forum et viam Sacram et alias propinquas vias invadebat. Nam omnes triumphum spectare volebant. Imperator, laurea in capite posita, in quodam curru aureo stabat, quem quattuor equi albi trahebant. A campo Martio per Palatium, denique via Sacra ad Capitolium, Iovis templi sedem, vehebatur. Si dux hostium captus erat, ante currum ducebatur. Tristissima mente procedebat, quod existimabat fortunam suam longe aliam esse ac speraverat. Post currum ibant victores milites : alii imperatorem maximis laudibus efferebant, alii eum ludibrio habebant. Ita pompa ad Capitolium contendebat, ubi imperator Iovi bovem album immolabat et deo aliquam praedae partem praebebat. Tunc imperator, erga milites suos gratus, eis praemia dabat et opulentum convivium offerebat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]