Procopius (imperator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Procopius

Procopius

Procopius (natus in Cilicia circa mensem Iulium 326; supplicio adfectus die 27 Maii 366), imperatori Iuliano propinquus, fuit a die 28 Septembris 363 usque ad mortem usurpator contra Flavium Valentem imperatorem Romanum.

Familia[recensere | fontem recensere]

Procopius uxorem duxit, cuius nomen nescimus, nonnullosque liberos habuit[1].

Vita ante Imperium[recensere | fontem recensere]

Procopius Coryci in Cilicia e nobili gente natus atque ibi educatus est. Forsitan mater eius imperatoris Iuliani propinqua erat. Constantio II imperatore notarius et deinde tribunus erat. Iulianus eum comitem fecit[2]. Iuliano mortuo se abdidit apud Chalchedon Strategio senatore adiuvante.

Usurpator[recensere | fontem recensere]

Cum anno 365 Valens imperator bellum Gothis inferret, Procopius die 28 Septembris Constantinopolis copiis persuasit, ut eum imperatorem proclamarent. Deinde Thracia ad eum transiit, sed in ceterum Illyricum processentes legati eius capti et necati sunt. Valenti, qui iam de se abdicando ab imperio cogitavisset, persuasum est, ut milites in Nicaeam, ubi Procopius tunc fuit mitteret. Sed hi apud oppidum Mygdum ad flumen Sangarium ad Procopium transierunt[3]. Valens ad Nicaeam obsidendam Vadomarium ducem et olim regem Alamannorum misit, ipsa ad Chalcedon iter fecit. Sed copiae Procopii milites Valentis non sine periculo imperatoris ipsius pepulerunt. Etiam Cyzicum Procopius accerimis proeliis expugnavit. Sed Procopius, quod his victoriis non utebatur, ut alias urbes expugnaret, proximo anno variis pugnis a Valente victus est, postremo die 28 Maii apud Nacoliam. Fugit, sed a sociis suis Barchalba et Florentio vinctus et die proximo ante Valentem latus est, qui eum decapitari iussit - una cum traditoribus, qui eum attulerant[4]. Et multi eius factionis supplicio affecti sunt[5].

Fontes rerum gestarum Procopii[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Procopius (imperator) spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Zosimus, Historia Nova IV 4,3-5,1
  2. Ammianus Marcellinus, Res gestae XXVI 6,1
  3. Op.cit., XXVI 7
  4. Op.cit., XXVI 9
  5. Op.cit., XXVI 10