Publius Vergilius Maro
Publius Vergilius Maro[1] fuit egregius poeta Latinus. Opus praeclarissimum Aeneis habetur, quod carmen heroicum ultimis condidit annis; de quo vide infra.
Index |
[recensere] Vita Vergilii
Mantuae Idibus Octobribus anno 70 a.C.n. modico genere natus est; nam pater fuit figulus, qui apium cultu et adquirendis silvis divitias suas auxit, filia apparitoris mater Magia Pollia. A Sirone Epicureo Neapoli litteras didicit, tum Cremonae, Mediolani, Romae. Honoribus valetudine varia aegrotans non studebat, sed arti poeticae Catullum Lucretiumque secutus totum se dedit. Romae Epidius artis rhetoricae doctor, qui Octavianum et Antonium docuerat, eloquentia eum erudivit. Cum causam oraret, pavidus orator habebatur. Apud Suetonium, rerum scriptorem scriptum legimus rudimentum Vergilii artis poeticae, quod primum fuisse dicitur Ballistam magistrum illudens (cf. Vita Verg. 3):
Nocte die tutum carpe, viator, iter.
Cremona auxilium auctoribus Caesaris caedium, qui anno 70 apud Philippos victi sunt, lata veteranis huiusce belli sola his in locis sita, quorum in numero villa Vergilii erat, praemio data.
[recensere] Post mortem
Vergilio mortuo Lucius Varius Rufus et Plotius Tucca Aeneidem edendi curaverunt.
[recensere] Fortuna
Multi Christiani crediderunt eum Christianum fuisse, quippe quo Vergilius, quarto Eclogarum poemate, scripserat de infante qui mundum recturum esset: multi putabant illum de Iesu Christo dixisse.
Homines solebant, nomine "Sortes Virgilianae", fortuitum versum ex Aeneide carpere, credentes quia revelaret quomodo viverent.
Nomen Vergilii nonnumquam Virgilius est traditum a hominibus, qui illum magum fuisse ob eamque rem virga usum esse.
[recensere] Dicta Vergilio tributa
-
- Mantua me genuit. Calabri rapuere. Tenet nunc
- Parthenope. Cecini pascua, rura, duces.
- Mantua me genuit. Calabri rapuere. Tenet nunc
[recensere] Vergilii opera
- Bucolica sive Eclogae X quas triennio perfecit.
- Georgicon libri IV, qui sunt de agricultura; quos septem perfecit annis.
- Aeneidos libri XII. Sunt de Aenea, viro Troiano, qui in Africam perfugit et inde in Latium venit, ubi Lavinium urbem condidit; quos undecim perfecit annis.
Carmina minora Vergilio attributa, quae sub nomine Appendicis Vergilianae nota sunt:
- Culex (poema)
- Ciris
- Moretum
- Dirae
- Copa
- Catalepton (Priapea)
- Est et non
- Maecenas (poema)
- Aetna (poema)
[recensere] Notae
- ↑ Orthographia erronea "Virgilius" interdum reperitur
[recensere] Opera Vergilii in rete exhibita
- Opera omnia
- Vergilii opera, 1767
- Opera, 1724
- P. Virgilii Maronis opera, 1729
- Aeneis
- Georgica
- Eclogae (Bucolica)
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Vergilium spectant. |
| Vicicitatio habet citationes quae ad Publius Vergilius Maro spectant. |
| Vicifons opus nominatum Publius Vergilius Maro habet. |
- Donatus de Ecloga
- Commentarii Vergiliani cum Vita Vergilianal Vita a Flavio Donato
- num Vergilius occisus est?
[recensere] Bibliographia
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) textus pp. 201-233
- John Conington, interpr., The works of Virgil, translated into English prose; with an essay on the English translators of Virgil. Philadelphiae: McKay, 1900 Textus apud archive.org