Lucius Verus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Herma Lucii Veri in Museum Artium Metropolitanum

Lucius Ceionius Commodus Verus (natus die 15 Decembris 130- Altini obiit anno 169) fuit Imperii socius Marci Aurelii ab anno 161 usque ad mortem.

Vita[recensere | fontem recensere]

Fuit filius Lucii Aelii Caesaris et Avidiae Plautiae. 25 Februarii 138 ab Antonino Pio imperatore adoptatus est. Anno 144 togam virilem accepit, anno 153 quaestor et anoo 154 consul ordinarius creatus est. Praeterea Augur et frater Arvalis faciebatur. Anno 161 consul II ordinarius et 7 Martii imperator cum Marco Aurelio proclamatus est. Vere anni 162 in orientem profectus est, Athenis versatus est. Anno 163 Ephesi Anniam Aureliam Galeriam Lucillam, filiam Marci Aurelii, in matrimonium duxit. 12 Octobris 166 Romae de Parthis triumphavit. Vere anni 168 Roma profectus ad Danubium iter fecit et hieme 168/169 Aquileiae erat. Cum Romam revertebat, Altino initio anni 169 mortuus est.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Carolus Strobel: Zeitgeschichte unter den Antoninen: Die Historiker des Partherkrieges des Lucius Verus, in: Aufstieg und Niedergang der römischen Welt , vol. II.34.2 (anno 1994), pag. 1315–1360.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lucium Verum spectant.



Antecessores:
Lucius Fulvius Rusticus Gaius Bruttius Praesens et Aulus Iunius Rufinus
Consul
154
cum
Tito Sextio Laterano
Successores:
Gaius Iulius Severus et Marcus Iunius Rufinus Sabinianus
Antecessores:
Appius Annius Atilius Bradua et Titus Clodius Vibius Varus
Consul
161
cum
Marco Aurelio Caesare III
Successores:
Quintus Iunius Rusticus II et Lucius Titius Plautius Aquilinus
Antecessores:
Quintus Servilius Pudens et Lucius Fufidius Pollio
Consul
167
cum
Marco Ummidio Quadrato
Successores:
Lucius Venuleius Apronianus Octavius Priscus II et Lucius Sergius Paullus II