Petronius Maximus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginas discretivas: Petronius (discretiva) et Maximus

Solidus Petronii Maximi

Petronius Maximus (natus circa annum 396; lapidibus obrutus die 31 Maii 455) fuit breviter imperator imperii Romani parte ad occidentem solem vergenti, a die 17 Martii 455 usque ad mortem.

Familia[recensere | fontem recensere]

Petronius Maximus e gente nobili senatoria Aniciorum natum esse putabat. Forsitan Flavius Anicius Probinus, consul anni 395 eius pater fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Circa annum 411 praetor, circa 415 tribunus et notarius fuit, deinde ab anno 416 usque ad annum 419 Comes sacrarum largitionum et annis 419 ac 433 praefectus urbi Romae erat. Anno 419 Praefectus praetorio Italiae fuit et bis (anno 433 ac 443) consul. Anno 445 etiam patricius nominatus est.

Imperator[recensere | fontem recensere]

Fuit inimicus Flavii Aetii magistri militum atque Valentinianum III imperatorem ad eius caedem anno 454 instigavit. Anno 455 etiam imperatorem insidiis necari iussit, imperator die 17 Martii proclamatus et eius viduam Liciniam Eudoxiam in matrimonium duxit. Filium e matrimonio primo Palladium Caesarem nominavit. Cum Vandali urbem expugnaturi essent, Maximus fugiens cum filio a multitudine Romanorum necatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petronium Maximum spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Antecessores:
Flavius Aetius et Flavius Valerius
Consul
433
cum
Imp. Caesare Flavio Theodosio Augusto XIV
Successores:
Flavius Ardaburius Asparus et Flavius Areobindus
Antecessores:
Flavius Dioscorus et Flavius Eudoxius
Consul
443
cum
Flavio Paterio
Successores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus XVIII et Flavius Caecina Decius Aginatius Albinus