15 Martii
E Vicipaedia
| Feb – Martius – Apr | |||||||
| So | Lu | Ma | Me | Io | Ve | Sa | |
| 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | |||
| 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | |
| 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | |
| 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | |
| 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | |||
| ordo dierum 2005 Index dierum |
|||||||
15 Martii dies 74ª anni est (75ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 291 dies manent.
Secundum Calendarium Romanum est Idus Martiae, quod Id. Mar. abbreviatur.
Index |
Eventa [recensere]
Saeculo 1 a.C.n. [recensere]
- 44 a.C.n. - Brutus et alii coniurati C. Iulium Caesarem viginti tribus pugionum ictibus interfecerunt Romae in Pompeii theatro ubi senatus convenerat.
Saeculo 4 [recensere]
- 351 - Imperator Romanus Constantius II Caesarem Gallum patruelem suum creavit.
Saeculo 5 [recensere]
Saeculo 8 [recensere]
Saeculo 19 [recensere]
- 1820 - Accessio Cenomannicae in Civitates Foederatae Americae.
- 1855 - Legati Regni Uniti, Franciae atque Russiae Vindobona convenerunt, ut pace signata Bellum Crimaeanum finirent, sed die 26 Aprilis sine consensu discesserunt.
- 1882 - Charilaus Tricupes Primus Minister Graeciae nominatus est. Antecessor eius Alexander Cumundurus erat.
Saeculo 20 [recensere]
- 1917 - Nicolaus II, imperator Russiae, abdicavit revolutionis causa.
- 1939 - Exercitus Theodiscus iussu Adolphi Hitler Czechiam occupavit. Res publica Czechia protectoratum Germaniae factum est.
- 1974 - In Brasilia Ernestus Geisel successor Aemilii Garrastazu Médici praeses Rei Publicae nominatus est.
- 1979 - In Brasilia Ioannes Baptista de Oliveira Figueiredo successor Ernesti Geisel praeses Rei Publicae nominatus est.
- 1985 - In Brasilia Tancredus Neves successor Ioannis Baptistae de Oliveira Figueiredo praeses Rei Publicae nominatus est.
- 1990 - Ferdinandus Collor de Mello novus praeses Brasiliae magistratum iniit; est successor Iosephi Sarney.
Saeculo 21 [recensere]
- 2003 - Republica Africae Mediae Angelus Felix Patassé praeses motu militum depositus est. Franciscus Bozizé ei successit.
Nati [recensere]
Saeculo 18 [recensere]
- 1794 - Fridericus Christianus Diez, linguarum romanicarum philologus Germanicus; mortuus est anno 1876.
Saeculo 19 [recensere]
- 1821 - Iosephus Loschmidt physicus Austriacus; mortuus est anno 1895.
- 1879 - Maria Juchacz, politicarum rerum perita Theodisca factionis SPD; mortua est anno 1956.
- 1900 - Volfgangus Schadewaldt, philologus classicus ac peritus litterarum Germanicarum Theodiscus; mortuus est anno 1974.
Saeculo 20 [recensere]
- 1902 - Carola Porta Musa, scriptrix et poëtria Italica.
- 1921 - Colomanus Ferenczfalvi, Hungaricus qui inter Bellum Orbis Terrarum II Iudaeis a Nazistis persecutis auxilium dedit; mortuus est anno 2005.
- 1924 - Georgius (Jurij) Bondarev, scriptor Sovieticus et Russicus.
- 1926 - Henricus Adefope, rerum politicarum peritus Nigerianus; mortuus est anno 2012.
- 1930 - Jaurès Alfërov, physicus Sovieticus et Russicus.
- 1937 - Valentinus Rasputin, scriptor Sovieticus et Russicus.
- 1955 - Robertus Maroni, rerum politicarum peritus Italicus factionis Foederis Septemtrionalis.
- 1959 - Fabius Lanzoni, ostentator vestium Italicus.
- 1975 - Eva Longoria Parker, actrix Americana.
- 1981 - Michael Forssell, pedilusor Finnicus.
Mortui [recensere]
Saeculo 5 [recensere]
Saeculo 17 [recensere]
- 1673 - Salvator Rosa, pictor Italicus (natus 1615).
Saeculo 19 [recensere]
- 1842 - Ludovicus Cherubini, compositor Italicus (natus 1760).
- 1858 - Henricus Bürger, studiosus physicus, naturae studiosus, biologus, et botanistae Germanicus; natus est anno 1804 vel 1806.
- 1891 - Iosephus Bazalgette ingeniarius
Saeculo 20 [recensere]
- 1937 - Howard Phillips Lovecraft, scriptor Anglicus; natus est anno 1890.
- 1945 - Remigius Dumoncel, iurisprudens et vir publicus Francicus, qui inter Bellum Orbis Terrarum II occupatores Theodiscis resistebat, necatus est; natus est anno 1888.
- 1983 - Rebecca West, diurnaria et scriptrix Anglica; nata est anno 1892.
- 1998 - Sebastianus Rodrigues Maia, notissimus cantor et musicus Brasiliensis; natus est anno 1942.
Saeculo 21 [recensere]
- 2006 - Georgius Ralles, vir publicus Graecus; natus est anno 1918.
- 2011 - Victorius Ghidella, machinator et officinae dux Italianus; natus est anno 1931.
Festa et Feriae [recensere]
15 Februarii – 15 Aprilis
Index dierum
| Ianuarius | Februarius | Martius | Aprilis | Maius | Iunius | Iulius seu Quintilis | Augustus seu Sextilis | September | October | November | December |
| Haec stipula ad diem spectat. Amplifica, si potes! |