Malum
E Vicipaedia
Dua mala fuiia?
Malum (malum, -i, n.) est fructus Mali domesticae, arboris in familia Rosacearum. Mala inter 5.4 et 13 ulnas altitudinis sunt. Autumno in quibusdam arboribus huius generis poma crescunt.
In Civitatibus Foederatis Americae, plus quam tres ex quinque malis, quae veneunt, in Vasingtonia utique creverunt, sed mala e Nova Zelandia illata magis magisque placent.
Malorum cider seu "sicera" quod dicitur vinum quoddam ex malorum succo in modum vini corrupto factum est.
Index |
[recensere] Mythologia et religio
[recensere] Ex memoria Graeca
- Hesperides filiae aut Noctis teste Hesiodo aut Iovis Themidisque in horto suo malum custodire dicebantur, in qua poma aurea crescerent. Qua arbore Iunonem, cum nuptiae eius celebrarentur, a Gaea esse donatam.
- Pomorum horum tria Thebas ut reportaret, Herculis laborem undecimum fuisse narrant.
- Tum Hippomenem adulescentem nobilissimum tria ex malis Hesperidum a Venere accepisse fama est, quibus in certamine post se coniectis Atalantam cursu velocissimo insequentem impediret, ut victam in matrimonium duceret.
- Cum Pelei Thetidisque nuptiae celebrarentur, Discordia invitata non esse traditur. Quamobrem malum aureum ab ea deabus proiectum esse, quod pulcherrima acciperet. Paride autem filio Priami iudice, qui armenta in monte Ida pasceret, malum illud Veneri concessam esse, cum iuveni uxorem omnium pulcherrimam promisisset. Ideo Helenam uxorem Menelai a Paride Troiam abduci potuisse. Quem raptum Graecorum reges ad bellum cum Troianis gerendum commovisse.
- Acontium denique iuvenem Cydippam puellam amoris abstinentissimam sibi obligavisse fabula est, cum malo eam donaret his verbis inscripto: Per Venerem Acontio nubere iuro.
[recensere] Ex memoria Iudaea et Christiana
- Arborem illam a Deo creatore interdictam, quae in medio paradiso posita esset, malum fuisse putant homines. Quod quidem Eva et Adam protoparentes pomum illius arboris instigatore Satana consumpsissent (qui futuros esse sicut deos affirmavisset scientes bonum et malum, quocumque die ex illa comedissent), peccatum fuisse primordialem asserunt et Iudaei et Christiani.
[recensere] E fabulis gentium Europearum
- Blancanivem filiam regis quandam trans septem montes apud septem nanos habitantem malum a noverca venefica oblatum cum gustaret quasi mortuam esse narrant, donec sarcophagus eius vitreus a filio regis amore commoto avectus tam vehementer concuteretur, ut frustulo mali e faucibus suis eiecto puella experrecta in matrimonium duci posset.
[recensere] Adagia
- Ab ovo usque ad mala. (Horatii, Sermonum I, 3, vi-vii)
- Hesperidum mala donare.
- Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. (Biblia Vulgata Latina, Liber Proverbiorum, XXV, xi)
- Mali mala malo mala contulit omnia mundo. (lusus verborum)
- Malo malo malo | Totum percurrere pontum | Quam mandere | Mala malis mala malis. (lusus verborum)
- Malum Herculis.
- Malum unum cottidie consumptum medicum repulsat.
[recensere] Fructus alii quae "mala" appellantur
- Malum aureum vel malum aurantium, i.e. aurantium
- Malum insanum, i.e. melongena
- Malum Medicum, i.e. Citrus medica
- Malum Persicum, i.e. Prunus persica
- Malum Punicum vel malum granatum, i.e. Punica granatum
- Malum Sinense, i.e. Citrus sinensis