Marcus Iunius Brutus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
M. Iunius Brutus in denario pictus. Verso: EID.MAR.
Rubens: Marcus Iunius Brutus

Marcus Iunius Brutus Caepio anno 85 a.C.n. natus et anno 42 a.C.n. mortuus est. Senator Romanus et tyrannicida C. Iulii Caesaris fuit.

Pater eius, qui etiam nomen "M. Iunius Brutus" tulit, tribunus plebis fuerat. Mater eius nomine Servilia soror M. Catonis Uticensis erat. Avunculus eius Q. Servilius Caepio eum adoptavit et Brutus cognomen Caepio nomini suo adiunxit.

Sicut pater vetustum statum rei publicae conservare petivit et parti optimatum adfuit. Secundo bello civili Gnaeo Pompeio contra Caesarem, qui Rubiconem transgresserat, se adiunxit et pugnae prope Pharsalum interfuit. Optimatibus hoc proelio victis Caesar tamen eum condonavit. Anno 46 a.C.n. Brutus Galliam gubernavit et praetor creatus est anno 45 a.C.n.

Quamquam comes Caesaris erat Brutus caput coniuratorum habetur qui Idibus Martis anni 44 a.C.n. Caesarem interfecerunt. (Hac occasione Caesar "Καὶ σύ, τέκνον;", id est "Tu quoque, fili?" exclamavisse dicitur.)

Caesare mortuo M. Antonium Octavianumque bello persecutus est, sed secundo acie apud Philippos victus est et postea se ipsum interfecit anno 42 a.C.n.