Gaius Cassius Longinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Denarius Gaii Cassii Longini, anno 42 a.C.n.

Gaius Cassius Longinus (C. Cassius Longinus) vel breviter Cassius (ante 85 a.C.n.42 a.C.n.) vir publicus militarisque Romanus et homicida C. Iulii Caesaris fuit; proelio apud Philippos occisus est.


De familia[recensere | fontem recensere]

E nobili ac plebeia gente Cassiorum ortus, de qua mentio iam tertio saeculo a.C.n. in monumentis reperitur, filius C.Cassii Longini consulis anni 73 a.C.n. fuisse vulgo existimatur. Uxorem autem duxit Tertiam Iuniam, sororem Marci Iunii Bruti. Ita affinis Marci Lepidi a Cicerone in epistulis vocatur, quia Lepidus Iuniam Secundam, aliam sororem Marci Bruti duxerat.

De cursu honorum ac militia[recensere | fontem recensere]

Quaestor primo fuit ac pro quaestore anno 53 a.C.n. Licinium Crassum in expeditione adversus Parthos secutus est. Post cladem Carrhis acceptam cum reliquiis exercitus in Syriam sese recepit, ubi Parthis primo restitit ac deinde, postquam Pacorus a rege patre in Parthiam revocatus est, eos omnino vicit atque e provincia expulit. Ducem eorum Osacen etiam occidit.

Post victoriam Romam reversus, tribunus plebis erat anno 49 a.C.n., cum bellum civile inter Pompeium et Caesarem incepit. Pompeianis partibus favebat, ita ut cum magna parte senatus in Graeciam traiecerit, ubi a Pompeio parti classis praefectus est. Rem bene gessit : nam multas naves Caesaris in litore Siciliae incendit ac delevit. Eodem vero tempore nuntium de Pompeio apud Pharsalum superato accepit : tum ab incepto destitit atque a Sicilia abiit.

Quam ob militarem virtutem iam anno 47 a.C.n. cum Caesare in gratiam rediit, qui eum praetorem ad annum 44 a.C.n. designavit.

De interfectore Caesaris[recensere | fontem recensere]

Unum e principibus coniurationis, qua dictator Caesar die 15 Martii (id est idibus Martiis) anno 44 a.C.n. oppressus est, Cassium fuisse constat inter omnes auctores. Die 18 Martii senatus censuit quidem interfectores Caesaris nec persequendos nec puniendos esse sed Cassius prohibere non potuit quin funus publicum Caesari decerneretur ac testamentum eius publice recitaretur. Itaque Antonius consul et Lepidus, veteranis ac legionibus freti, invidiam facere coniuratoribus apud plebem coeperunt ac paulatim, altero consule Dolabella sociato, omnem potentiam sibi vindicaverunt. Tum Cassius, quamquam praetor erat, ne seditiones orirentur, procul Roma in Campania remanere maluit donec in Siciliam ad frumentum comparandum mitteretur. Aestate exeunte, Antonio cogente, senatus Syriam provinciam consuli Dolabellae decrevit, quam Caesar Cassio post praeturam destinaverat, cum ipse invicem Cyrenaica contentus esse deberet. Nihilo minus mense Septembri Gaius Cassius non in Cyrenaicam sed in Syriam privato consilio contendit ubi, decem legionibus ab imperatoribus et legatis sponte sibi traditis ac magna classe coacta, bellum adversus Dolabellam et Marcum Antonium parare adgressus est. Postquam vero Antonius a senatu hostis iudicatus est, mense Aprili 43 a.C.n., Syria provincia et bellum adversus socios Antonii, auctore Cicerone, Cassio publice mandatum est. Ita Dolabellam provinciam sibi decretam reciperare conantem Laodiceae inclusit atque ad voluntariam mortem compulit.

Postquam Octavianus, Marcus Antonius et Lepidus societatem, cui nomen triumviratus est, Romae inierunt, Cassius et Brutus autumno anni 43 a.C.n. lege Pedia, tamquam interfectores Caesaris, damnati ac proscripti sunt. Ab illo tempore omnis spes salutis eis in bello posita erat. Itaque copias suas coniunxerunt atque, a militibus imperatores acclamati, exercitum Hellespontum traiecerunt in Macedoniam adversus triumviros. Tum nummos cum effigie deae Libertatis percusserunt (ut denarius qui supra conspicuus est)[1]: nam liberatores populi Romani videri volebant. Parthos tamen quoque per Quintum Labienum in societatem partium suarum adduxerat Cassius. Die vero tertio Octobris anni 42 a.C.n. apud Philippos pugnatum est: cum Brutus Octaviani legiones vicisset atque castris eius potitus esset, Cassius rursus a Marco Antonio victus castris suis exutus esset, in collem refugit ubi, nesciens socium Brutum vicisse, liberto suo, Pindaro nomine, imperavit ut se necaret. Brutus lugens et Cassium "ultimum Romanorum" appellans Thasi funus publicum ei fecit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nummis Gai Cassii vide Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Cassia n°12-20.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Appianus Alexandrinus, Rhomaica, libro quattuordecimo, capitibus ab 88 ad 137 et libro quindecimo, capitibus ab 2 ad 96 et libro sedecimo, capitibus ab 1 ad 114.
  • Caesar, libro tertio De Bello Civili, capitibus 5 et 101.
  • Cicero, libro quattuordecimo Epistularum ad Atticum, epistulis 20-21 necnon libro quinto epistulis 17-18, 20-21.
    • libro secundo Epistularum ad Brutum, ep. 3-4.
    • libro secundo Epistularum ad familiares ep. 10, libto octavo ep. 10, libro undecimo ep. 1-3 necnon libro duodecimo passim et quinto decimo ep. 4 et 19.
    • undecima Philippica capitulis 26-38
  • Florus, libro secundo Epitomae rerum Romanarum, capite septimo decimo.
  • Frontinus, libro secundo Strategematon V,35 necnon libro quarto II,1 et VII,14.
  • Iustinus, libro quadragesimo secundo Historiarum Philippicarum, capite quarto.
  • Suetonius, De vita Caesarum, in Vita Divi Iuli capite 80.
  • Tacitus, Annales IV,34.
  • Titus Livius Periochae 121-124.
  • Valerius Maximus libro sexto Factorum dictorumque memorabilium, capite octavo, exemplum quartum.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capitibus 56 et 69-70.