Mors

E Vicipaedia

Dies Mortuorum. Imaginem anno 1859 pinxit Gulielmus Adolphus Bouguereau (1825–1905).

Mors (-tis, f.) est finis vitae. Et animalia et homines moriuntur. Sententia "Mors certa, hora incerta" est inscriptio multarum horologiorum saepe solariorum.

Dolor amicorum et cognatorum magnus est propter mortem hominis amati.

Index

[recensere] De morte naturali

Olim homines putaverunt hominem mortuum esse cum palpitatio cordis desiisset, sed nostra aetate nos mori constat, cum opus cerebri terminatur. Singulae autem cellulae corporis lente etiam aliquibus horis post mortem cerebri moriuntur.

Alia signa, sed incerta, mortis sunt:

signa certa mortis sunt:

[recensere] De causis mortis

Praecipuae mortis causae in civitatibus opulentibus sunt: infarctus cordis, ictus, cancer; olim cum antibiotica ignota essent, fuerunt infectiones.

[recensere] Quid philosophi de morte doceant

Aliqui philosophi putant homines ex nihilo oriri, in nihilum occidere.

[recensere] Quid religiones de morte doceant

[recensere] Buddhistae

Buddistae in reincarnationem credunt, videlicet formae novae assumptio in singulas vitas. Post mortem, altera vita assumpta est secundum iudicium percedentis vitae. Si electus vixerit probe, ei tribuenda est conditio melior, si improbe peior. Ista via est ad illuminationem

[recensere] Christiani

"Mors sceptra ligonibus aequat"—"Mors ultima linea rerum"

In Bibliorum Sacrorum libro Genese, narratur homines mori debere, quod Adam Evaque, protoparentes Dei mandati immemores, peccaverint: "Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt" (Epistula ad Romanos 5:12).

Mors tamen non est putanda poena a Deo inflicta, sed mutatio vitae, quia secundum Christianos vita mutatur non tollitur, quamobrem una ex primis curis Christianorum cultus mortuorum fuit, cultus singularis proprius tantum huius religionis. Sacerdos commendat defuncti animam misericordiae Dei, invocans caelestes potestates ne eum in tenebris relinquant; postquam corpus benedicit, quia Christiani putant carnem sacram, propter quod cymiteria vocata sunt etiam campi sancti, scilicet sanctificati corporibus sepultorum. Cohors familiarum et amicorum comitat feretrum usque ad cymiterium, ubi perfecta est celebratio et offerta extrema salutatio.

Christiani aliaeque religiones mortuos resurrectione, qua Deus omnes iustos donaverit, ad vitam redituros esse credunt. Alii reincarnationem fieri posse docent, qua animae vita nova affectae in altero corpore floreant post mortem corporis pristini. Resurrectionis ergo alia est ratio, alia reincarnationis.

[recensere] Musulmani

[recensere] Ius

Post mortem omnia mortui bona heredibus traduntur (successio mortis causa). Absentia longa (exempli gratia secundum legem Italicam decem annos) morti tamen aequiparatur.

[recensere] Vide etiam