Marcus Valerius Messalla Messallinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Valerius Messalla Messallinus (quando natus sit, nescimus; mortuus est post annum 20) senator Romanus erat temporibus Augusti et Tiberii imperatorum. Filius fuit Marci Valerii Messalla Corvini, consulis anni 31 a.C.n.. Frater minor Marcus Aurelius Cotta Maximus Messallinus et filius Marcus Valerius Messalla Messallinus anno 20 consules ordinarii fuerunt. Messalinus Ludis Saecularibus anni 17 a.C.n. intererat. Anno 3 a.C.n. consul ordinarius factus postea legatus Augusti pro praetore Illyricum administravit et feliciter contra Pannonios certavit et idcirco ornamentis triumpalibus ornatus est. Cum Tiberius triumphum ageret, Messalinus etiam adfuit. Saepe ad senatum rettulit et in iudicio in Gnaeum Calpurnium Pisonem anno 20 dixit. Eo suadente senatus consultum de Cn. Pisone patre constitutum est. Ovidius Naso ad eum Tristia IV 4 et epistulas e Ponto I 7 et II 2 scripsit. Tacitus eum annalibus oratorem bonum et adulatorem vocavit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1110


Antecessores:
Gaius Calvisius Sabinus et Lucius Passienus Rufus
Consul
3 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Lentulo
Successores:
Augustus XIII et Marcus Plautius Silvanus