Apollo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Apollo sauroctonus e Museo Lupariensi Lutetiae

Apollo, -inis, m. (Graece: Ἀπόλλων, Apóllōn) in mythologia Graeca fuit filius Iovis et Letae, in insula Delo natus. Apollo erat deus vaticinationis, musicae, iuventutis, scientiae, medicinae et solis (igitur, habet diversa cognomina, primo scilicet "Phoebus" (Graece φοῖβος "resplendens, luminosus") inter alios etiam "Paean", id est deus salutaris).

Is erat pater Aesculapii dei medicinae. Cum olim Aesculapius surrexit virum ex morte, Iovis furor incensus est, quia Apollinis filius conatus erat mutare naturam mundi a deis factam: tunc Iuppiter cecidit Aesculapium. Apollo ad filium suum vindicandum occidit Cyclopem quendam arma Iovis facientem, fulmina terribilia, hoc modo deum superum summa ira affecit. Igitur Phoebus ab hoc damnatus est: debuit decem annos se in servitudine regis Admeti dare.

Apollo erat amicus Troianorum et cecidit Achillem, qui erat fortissimus miles Graecorum. Amavit suum sororem Artemidem, quae erat dea animalium. In antiquo tempore Apollo erat deus solis, prius Sol (Helios) erat deus solis.

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Apollinem spectant.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis