Gaius Antistius Vetus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Antistius Vetus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus erat temporibus Augusti. Pater eius Gaius Antistius Vetus fuit. Anno 16/15 IIIvir monetalis erat, anno 6 a.C.n. consul ordinarius creatus est. Tum erat proconsul Asiae, praeterea pontifex. Filii eius Gaius Antistius Vetus, consul ordinarius anni 23 et Lucius Antistius Vetus, consul suffectus anno 26 fuerunt[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 798


Antecessores:
Tiberius Claudius Nero II et Gnaeus Calpurnius Piso
Consul
6 a.C.n.
cum
Decimo Laelio Balbo
Successores:
Octavianus Augustus XII et Lucius Cornelius Sulla