Lucius Arruntius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Arruntius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus et homo novus primo saeculo a.C.n. fuit. Anno 43 a.C.n. in senatum adlectus est, a triumviris in proscriptorum numerum relatus ad Sextum Pompeium profugit. Anno 39 Romam revertit[1] et apud Actium cornui dextro classis Octaviani Augusti imperavit[2]. Interfuit anno 17 XVvir sacris faciundis Ludis Saecularibus. Fortasse et historiarum scriptor fuit, qui stilo Sallustii de bello Punico narravit[3]. Filius eius Lucius Arruntius consul anni 6 p.C.n. fuit[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appianus Alexandrinus, civ IV 46; Velleius Paterculus II 77,2
  2. Velleius Paterculus II 85,2
  3. Seneca, epistulae 114, 17
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 33


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus XI et Aulus Terentius Varro Murena
Consul
22 a.C.n.
cum
Marco Claudio Marcello Aesernino
Successores:
Marcus Lollius et Quintus Aemilius Lepidus